라틴어 문장 검색

Tum is super duorum genua eodem modo collocatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 7:2)
atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 7:3)
dextraeque digitos super imum abdomen leuiter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum uehementer concurrerint, uesicam laedant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 8:4)
Si uero aut ibi non fuit aut recessit retro, digiti ad ultimam uesicam dantur, paulatimque dextra quoque manus eius ultra translata subsequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 10:1)
Deinde interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus demittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera uestimentis circumdata sint, manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et minus digeratur et ibi diutius maneat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 24:1)
Trahere autem dextra manus uncum, sinistra intus posita infantem ipsum, simulque eum derigere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 5:4)
Vbi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est, et illud in priorem adtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 2:3)
A dextro uero iugulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro ad dextram rursusque sub ala sua fasciari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 4:3)
Intendere autem digitum uel aliud quodque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 4:1)
medicus super eam fasceam, de qua tertio loco dixi, plantam inicit dextram si sinister, sinistram si dexter umerus curatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 13:2)
dextra uero cubitum cum umero attollere et os in suam sedem compellere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 6:5)
et si tenerum membrum est, satis est habena altera ab inguine, altera a genu intendi;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 5:4)
Neruis extensis, si in priorem partem os uenit, rotundum aliquid super inguen ponendum, subitoque super id genu adducendum est eodem modo eademque de causa, qua idem in brachio fit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 7:1)
Genu uero et in exteriorem et interiorem et in posteriorem partem excidere notissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 21장 1:1)
si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque si circa pectus, aut cervices, aut crura, vel genua, vel coxas.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION