라틴어 문장 검색

At eosdem aegros vide, si mortis periculum propius admotum est, medicorum genua tangentes, si metuunt capitale supplicium, omnia sua, ut vivant, paratos impendere !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 44:4)
Itaque et fortissimus plerumque vir dum armatur expalluit et signo pugnae dato ferocissimo militi paulum genua tremuerunt et magne imperatori antequam inter se acies arietarent cor exsiluit et oratori eloquentissimo dum ad dicendum componitur summa riguerunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 17:1)
Non dissimulavit iram et regis genua complexus est, funestam perfusamque cruore fili manum ad os suum retulit, cenavit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 183:4)
callosis super haec genibus manibusque, quas in usum pedum angustiae loci cogebant, lateribus vero adtritu exulceratis non minus foeda quam terribilis erat forma eius visentibus, factusque poena sua monstrum misericordiam quoque amiserat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 108:1)
at cui assidua fuit cum incommodis suis rixa, callum per iniurias duxit nec ulli malo cedit sed etiam si cecidit de genu pugnat.
(세네카, De Providentia, book 1 14:4)
Nec magnis ista intervallis divisa, sed horae momentum interest inter solium et aliena genua.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 105:7)
Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, ad- firmatis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 145:1)
non ut inflexo genu regnantem adores petimus:
(세네카, Hercules Furens 6:7)
serpentis resecet colla feracia, deceptis referat mala sororibus, cum somno dederit pervigiles genu* pomis divitibus praepositus draco.
(세네카, Hercules Furens 8:11)
victorem posito suspiciens genu.
(세네카, Hercules Furens 8:15)
hic video abditum gnatum scelesti patris, En blandas manus ad genua tendens voce miseranda rogat:
(세네카, Hercules Furens 14:31)
flexo genu iam totus ad terram ruit, ut caesa silvis ornus aut portum mari datura moles, vivis an leto dedit idem tuos qui misit ad mortem furor?
(세네카, Hercules Furens 15:26)
talem sciebas esse, cum genua attigi fidemque supplex praesidis dextrae peti;
(세네카, 메데아 4:58)
In tempore ipso sorte Phoebea excitus Tiresia tremulo tardus accelerat genu comesque Manto luce viduatum trahens.
(세네카, 오이디푸스 4:6)
en supplex iacet adlapsa genibus regiae proles domus.
(세네카, 파이드라 9:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION