라틴어 문장 검색

Sicut in Graeca oratione sine ulla vitii suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine tribuuntur huiuscemodi verba:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 9:1)
Cum vestros portus, atque eos portus quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis, neque soloecismum esse aiebat in potestatem fuisse, ut vulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et Graeci ita uterentur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 17:3)
Hinc ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VIII 5:1)
' Sed Graeca ipsa, quae fertur dixisse, lepidiora sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VIII 7:2)
quoniam geometriam, gnomonicam, musicam ceterasque item disciplinas altiores μαθήματα veteres Graeci appellabant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 7:2)
vulgus autem, quos gentilicio vocabulo Chaldaeos dicere oportet, mathematicos dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 7:3)
AUCTOR historiae Graecae gravissimus Thucydides, Lacedaemonios, summos bellatores, non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert, non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei divinae gratia neque autem ut excitarentur atque evibrarentur animi, quod cornua et litui moli untur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 2:1)
Huiuscemodi autem loquacitatem verborumque turbam magnitudine inani vastam facetissimus poeta Aristophanes insignibus vocabulis denotavit in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 20:1)
Mille enim non pro eo ponitur, quod Graece χίλιοι dicitur, sed quod χιλιάσ et sicuti una χιλια`σ et duae χιλιάδεσ, ita unum mille et duo milia certa atque directa ratione dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 8:2)
milli passum dixit pro mille passibus et uno milli nummum pro unis mille nummis aperteque ostendit mille et vocabulum esse et singulari numero dici eiusque plurativum esse milia et casum etiam capere ablativum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 14:1)
Neque ceteros casus requiri oportet, cum sint alia pleraque vocabula, quae in singulos tantum casus, quaedam etiam, quae in nullum inclinentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 15:1)
Nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 3:3)
Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 3:5)
et illorum esse plerique ignorent 'Graecum,' quod nunc nominant ̔́Ελληνα, 'puteum,' quod vocant φρέαρ 'leporem,' quod λαγωο`ν dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 3:6)
Varro in primore libro scripsit, de ratione vocabulorum , de usu utriusque linguae peritissime, de ipso Aelio clementissime.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION