라틴어 문장 검색

Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret Thestias, in flammam triplices posuere sorores;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:1)
Cape praemia facti bisque datam, primum partu, mox stipite rapto, redde animam - vel me fraternis adde sepulcris!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:25)
Utque meos audit gemitus, subsedit in illa ante fores ara dextroque a poplite laevum pressa genu digitis inter se pectine iunctis sustinuit partus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 25:6)
Tacita quoque carmina voce dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 25:7)
Gravidae qui coniugis aures vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 57:3)
Quod abominor, ergo edita forte tuo fuerit si femina partu, (invitus mando:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 57:7)
Nec dubita, cum te partu Lucina levarit, tollere quidquid erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 58:9)
Troades excipiunt deploratosque recensent Priamidas et quid dederit domus una cruoris, teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx, regia dicta parens, Asiae florentis imago, nunc etiam praedae mala sors, quam victor Ulixes esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu edideras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 43:5)
Nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti, sed male viva caro est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:7)
O Nazarene, lux Bethlem, verbum Patris, quem partus alvi virginalis protulit, adesto castis, Christe, parsimoniis, festumque nostrum rex serenus aspice, ieiuniorum dum litamus victimam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium1)
oblita lactis iam vieto in pectore matris tetendit serus infans ubera, nec ante partu de senili effusus est quam praedicaret virginem plenam Deo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium15)
sentisne, virgo nobilis, matura per fastidia pudoris intactum decus honore partus crescere?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias15)
inter coaevi sanguinis fluenta solus integer ferrum, quod orbabat nurus, partus fefellit virginis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae41)
inde puellarum ludibria, pignera, partus, et furtivus amor iuvenum et deprensa iugalis corruptela tori, quoniam regalibus aula fervere tunc vitiis solita est, nec perdita luxu divorum suboles sancti meminisse pudoris.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권65)
adiecere sacrum fieret quo Livia Iuno, non minus infamis thalami sortita cubile quam cum fraterno caluit Saturnia lecto, nondum maternam partu vacuaverat alvum conceptamque viri subolem paritura gerebat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권81)

SEARCH

MENU NAVIGATION