라틴어 문장 검색

et qui pugnent, marcere Campana luxuria, vino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 607:2)
tertio post die, ob iram, credo, aliquam aut spem liberalioris militiae, ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae et Hispani, ad Marcellum transfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 622:1)
ager Hispanis in Hispania et Numidis in Africa post bellum virtutis causa datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 623:1)
inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Vibellius erat, cognomine Taurea.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 628:1)
civis indidem erat, longe omnium Campanorum fortissimus eques, adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 628:2)
iam Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes exierant,et Campani non vallum modo castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 634:1)
tum Campanus Romano equorum inquit hoc non equitum erit certamen, nisi e campo in cavam hanc viam demittimus equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 636:1)
quod ad stipendium attineat, si aerarium inops sit, se aliquam rationem inituros quomodo ab Hispanis sumatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 645:1)
CAMPANI ad Hannibalem defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 1)
Sempronius Gracchus consul Campanos cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 13)
hoc anno ad Capuam Vibellio Taureae, Campano summo equiti, provocanti summus Romanus eques Asellus Claudius est oppositus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 96:1)
hic maior solito adparatus praecipue conterruit Campanos, ne ab obsidione Capuae bellum eius anni Romani inciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 150:1)
inde Numidis Hispanisque ad praesidium simul castrorum simul Capuae relictis cum cetero exercitu ad lacum Averni per speciem sacrificandi, re ipsa ut temptaret Puteolos quodque ibi praesidium erat, descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 153:1)
Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum milium Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 236:1)
altero exercitu, dum Casilinum oppugnatur, opus esse qui Campanis opponatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 238:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION