라틴어 문장 검색

Igitur propter cognatum utriusque effectus calorem Martem ac Liberum unum eundemque deum esse voluerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 3:1)
In summa pronuntiandum est effectum solis, de quo fervor animorum, de quo calor sanguinis excitatur, Martem vocari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 6:4)
Salus autem naturae lunaris effectus est quo corpora animantium iuvantur salutifero firmata temperamento.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 1:3)
Idem sub diversis nominibus religionis effectus est apud Aegyptios, cum Isis Osirin luget.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 11:1)
Nihil in his versibus grammaticorum cohors discipulis suis amplius tradit nisi illud, opera Cereris effectum ut homines ab antiquo victu desisterent et frumento pro glandibus uterentur, Liberum vero vitis repertorem praestitisse humano potui vinum cui aqua admisceretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 3:1)
sed si propter hoc a conviviis exulabit, procul hinc facessant et alumnae eius, honestatem dico et modestiam, nec minus cum sobrietate pietatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:3)
Ergo, cum unum nomen scommatis sit, diversi in eo continentur effectus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 21:1)
Cum igitur adseruerimus quattuor in corpore fieri digestiones, quarum altera pendet ex altera, et si praecedens fuerit impedita, nullus fit sequentis effectus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 26:1)
Ossa dentes cum unguibus et capillis nimia siccitate ita denseta sunt ut penetrabilia non sint effectui animae qui sensum ministrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 11:2)
adeps medulla et cerebrum ita in humore atque mollitie sunt ut eundem effectum animae quem siccitas illa non recipit mollities ista non teneat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 11:3)
Sed quia necessarius animali est, locat in cavernis cerebri spiramentum de effectibus suis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 18:1)
His tribus propositis, ut dixi, animae per spinalem medullam praebetur effectus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 24:1)
Si dicto meo addubitaveris, medicinae contemplator effectum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 10:3)
Ergo tria ista necessaria nobis sunt ad effectum videndi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 14:1)
ex hoc perfectae avis species extitit procedente paulatim maturitatis effectu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION