라틴어 문장 검색

mentis inops rapitur, quales audire solemus Threicias fusis maenadas ire comis, ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto et quaerit fetus per nemus omne suos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권320)
Numa visa revolvit et secum ambages caecaque iussa refert, expedit errantem nemori gratissima coniunx et dixit
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권458)
"si nemus intravi vetitum, nostrisve fugatae sunt oculis nymphae semicaperque deus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권508)
"da veniam culpae, nec, dum degrandinet, obsit agresti fano supposuisse pecus, nec noceat turbasse lacus, ignoscite, nymphae, mota quod obscuras ungula fecit aquas, tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa numina, tu sparsos per nemus omne deos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권510)
est nemus arboribus densum, secretus ab omni voce locus, si non obstreperetur aquis, hic ego quaerebam, coepti quae mensis origo esset, et in cura nominis huius eram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권7)
lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu celat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권488)
Multi illam petiere, illa aversata petentes inpatiens expersque viri nemora avia lustrat, nec quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:8)
Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit silva:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 59:1)
Quodsi sola times latebras intrare ferarum, praeside tuta deo nemorum secreta subibis, nec de plebe deo, sed qui caelestia magna sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 60:6)
Ulterius medio spatium sol altus habebat, cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:1)
huic odio nemus est et conscia silva.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:14)
Orbe resurgebant lunaria cornua nono, cum dea venatu, fraternis languida flammis, nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens ibat et attritas versabat rivus harenas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:8)
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus, ac media plus parte leves erectus in auras despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto si totum spectes, geminas qui separat arctos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:5)
Ut nemus intravit letataque corpora vidit victoremque supra spatiosi corporis hostem tristia sanguinea lambentem vulnera lingua, "aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis, aut comes" inquit "ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 8:1)
Dumque ibi perluitur solita Titania lympha, ecce nepos Cadmi dilata parte laborum per nemus ignotum non certis passibus errans pervenit in lucum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION