라틴어 문장 검색

Nulla habetur humana experientia, nullum itinerarium hominis ad Deum, quin hac luce excipi, illuminari et purificari possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 64:7)
Fidei unitas ergo est tamquam unitas corporis viventis, prout merito docuit beatus Ioannes Henricus Newman cum, inter peculiaria signa quibus distinguitur temporalis continuatio doctrinae, enumerabat eius potestatem in se omnia quae invenit assumendi, in diversis locis in quo praesens est, in diversis culturis in quibus versatur, omnia purificans et ad meliorem expressionem redigens.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:9)
"maius, rex optime, maius numen nescio quod nostris intervenit aris quam sufferre queant spumantia cymbia lacte, caesarum sanguis pecudum, verbena, coronae, accitas video longe dispergier umbras, territa Persephone vertit vestigia retro extinctis facibus, tracto 1 fugitiva flagello, nil agit arcanum murmur, nil Thessala prosunt carmina, turbatos revocat nulla hostia manes, nonne vides ut turibulis frigentibus ignis marceat, ut canis pigrescat pruna favillis?"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3151)
vidit anguis inmolatam corporis sacri hostiam, vidit, et fellis perusti mox venenum perdidit, saucius dolore multo, colla fractus sibila.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae47)
Deus minoris conprobavit hostiam, reiecit illam quam paravit grandior.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말4)
ergo ex futuris prisca coepit fabula factoque primo res notata est ultima, ut ille mortis inchoator rusticus insulsa terrae deferens libamina Deumque rerum mortuarum deputans rastris redacta digna sacris crederet, viventis atrox aemulator hostiae.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말13)
credis in Deum relatos hostiarum spiritus?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.46)
singulis paucae, tribus aut duobus, forsan et quinis aliquae placebunt testibus Christi prius hostiarum pignere functae:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.12)
"velut retortis intuens obtutibus avertat ora de litantis hostia, lapis severa fronte mentitur minas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1114)
"ex his amoenus hostiis surgit vapor vincens odorem balsami, turis, croci, auras madentes Persicorum aromatum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1134)
"digna est fidelis lingua quae sit hostia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1320)
"huc taurus ingens fronte torva et hispida sertis revinctus aut per armos floreis aut inpeditis cornibus deducitur, nec non et auro frons coruscat hostiae, saetasque fulgor brattealis inficit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1426)
"aeterne rector, divide ianuas caeli obseratas terrigenis prius, ac te sequentem, Christe, animam voca, cum virginalem, tum Patris hostiam."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis36)
"nulla hostia Christo dulcior:"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1224)
multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 22:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION