라틴어 문장 검색

ibi cum instructi armatique ceteri transitum expectantes starent, uni ex eis - Dinomeni fuit nomen - , quia custos corporis erat partes datae sunt ut, cum adpropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 84:1)
sed surdae ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 416:1)
id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 590:1)
vulgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt, celeberque dies omni caerimoniarum genere fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 184:3)
sub lucem Hexapylo effracto Marcellus omnibus copiis urbem ingressus excitavit convertitque omnes ad arma capienda opemque, si quam possent, iam captae prope urbi ferendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 364:1)
eae per manus, succedentes deinde aliae aliis, omni obviam effusa civitate, turibulis ante ianuas positis qua praeferebatur atque accenso ture, precantibus ut volens propitiaque urbem Romanam iniret, in aedem Victoriae quae est in Palatio, pertulere deam pridie idus Apriles;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 199:1)
hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis votivis quos Romae Africanus iterum consul faciebat conatum per quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locis urbem incendere, ut effringendi carceris fugiendique haberet occasionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 316:1)
haec cum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto maior frequentia mulierum postero die sese in- publicum effudit, unoque agmine omnes Brutorum ianuas obsederunt, qui collegarum rogationi intercedebant, nec ante abstiterunt quam remissa intercessio ab tribunis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 105:1)
"aperienda nimirum nocte ianua fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque ferro iugulum, quando non creditur nisi perpetratum facinus, et eadem petitus insidiis audio quae latro atque insidiator.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 98:2)
si aperta ianua fuisset, funus meum parares hoc tempore, pater, quo querentem audis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 110:1)
negat venisse se cum multitudine ad ianuam meam, an ferro succinctos secum fuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 111:2)
si recepero intra ianuam comisatum fratrem, moriendum est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 117:2)
paene effregisti, fatue, foribus cardines.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 223)
portitorum simillumae sunt ianuae lenoniae:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 3112)
vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 26)

SEARCH

MENU NAVIGATION