라틴어 문장 검색

Ibidem mihi etiam nunc adnutat addam sex minas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3168)
Aurumque ei ademit hospiti eumque hic defodit hospitem ibidem in aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2116)
hospes [hic] me necavit isque me defodit insepultum clam [ibidem] in hisce aedibus, scelestus, auri causa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2148)
Tibi ibidem das, ubi tu tuom amicum adiuvas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 4152)
nam erus meus Agorastocles ibidem gnatust, inde surptus fere sexennis, postibi qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2182)
ita ille faxit Iuppiter, ut ille palam ibidem adsiet, quisquis illest, qui adest a milite.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 141)
ibidem una aderit mulier lepida, tibi savia super savia quae det.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 198)
illos accubantis, potantis, amantis cum scortis reliqui, et meum scortum ibidem, suo cordi atque animo opsequentes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 118)
Ibidem in navi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 3130)
et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 3136)
si invitare nos paulisper pergeret, ibidem obdormissemus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 763)
Ibidem nunc sedent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 618)
tu, mea Palaestra et Ampelisca, ibidem ilico manete, dum ego huc redeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 692)
quoniam bene gesta re rediisse me videt magnasque adportavisse divitias domum, sine advocatis ibidem in cercuro in stega in amicitiam atque in gratiam convortimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 16)
namque edepol cena cocta est, locus liber datust mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium, ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho, ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 216)

SEARCH

MENU NAVIGATION