라틴어 문장 검색

et sciendum, flumina cum supra modum crescunt, non tantum ad praesens inferre damna, sed etiam alia futura si- gnificare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4812)
laomedonteae luimus p. t. excusat Augusti tempora et eum dicit suis viribus compensare tanta damna rei publicae, quae ex maiorum vitiis descendisse confirmat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5021)
inpune videmus sine damno sui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 321)
sed cum maris impetus plerumque in- rumpens exinde pisces excluderet et redemptores gravia damna pa- terentur, supplicaverunt senatui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1612)
ergo 'centum cur- rus' secundum antiquitatem dixit, sicut etiam 'ad flumina'. olim enim in litore fluminis circenses agebantur, in altero latere positis gladiis, ut ab utraque parte esset ignaviae praesens periculum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 186)
nam apud maiores homicidii poenam noxius arietis damno luebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3872)
ubi socordiae tete atque ignaviae tradideris, nequi- quam deos implores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4564)
"Iam finitimos agro pellere, civitates proximas evertere cum templis et altaribus, captos cogere, damnis alienis et suis sceleribus adolescere cum Romulo regibus ceteris et posteris ducibus disciplina communis est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:9)
"Nec, ut creditis, ullum damnum sepulturae timemus, sed veterem et meliorem consuetudinem humandi frequentamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:19)
"ita poenale illud incendium non damnis ardentium pascitur, sed inexesa corporum laceratione nutritur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:7)
quod si curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia libidinem, ignaviam fortitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:6)
Damnum enim illius immaturo interitu res Romanae Latinaeque litterae fecerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 1:6)
denique aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate, cum vitiis omnibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 25:9)
plerique autem, quod tenere atque servare id, quod ipsi statuerunt, non possunt, victi et debilitati obiecta specie voluptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid eventurum sit provident ob eamque causam propter voluptatem et parvam et non necessariam et quae vel aliter pararetur et qua etiam carere possent sine dolore tum in morbos gravis, tum in damna, tum in dedecora incurrunt, saepe etiam legum iudiciorumque poenis obligantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 61:4)
quibus rebus intellegitur nec timiditatem ignaviamque vituperari nec fortitudinem patientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia dolorem pariant, has optari, quia voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 64:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION