라틴어 문장 검색

mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 5:3)
idque etiam adversus Britanniam profuturum, si Romana ubique arma et velut e conspectu libertas tolleretur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 24장 3:3)
'Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque vestrum initium libertatis toti Britanniae fore:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 1:1)
nos terrarum ac libertatis extremos recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 4:1)
nos integri et indomiti et in libertatem, non in paenitentiam bellaturi;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 5:2)
adgnoscent Britanni suam causam, recordabuntur Galli priorem libertatem, tam deserent illos ceteri Germani quam nuper Usipi reliquerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 4:2)
tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania et Pannonia temeritate aut per ignaviam ducum amissi, tot militares viri cum tot cohortibus expugnati et capti;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 2:2)
Domitiani vero natura praeceps in iram, et quo obscurior, eo inrevocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur, quia non contumacia neque inani iactatione libertatis famam fatumque provocabat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 4:2)
nam post conditam urbem octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장2)
quippe adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa species libertatis inest.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장7)
sed patres laeti, usurpata statim libertate licentius ut erga principem novum et absentem;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장3)
fidem, libertatem, amicitiam, praecipua humani animi bona, tu quidem eadem constantia retinebis, sed alii per obsequium imminuent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장10)
loco libertatis erit quod eligi coepimus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장4)
neque enim hic, ut gentibus quae regnantur, certa dominorum domus et ceteri servi, sed imperaturus es hominibus qui nec totam servitutem pati possunt nec totam libertatem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장17)
praeceptum Amullio Sereno et Domitio Sabino primipilaribus, ut Germanicos milites e Libertatis atrio accerserent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION