라틴어 문장 검색

L. etiam Cotta praetorius in mediocrium oratorum numero, dicendi non ita multum laude processerat, sed de industria cum verbis tum etiam ipso sono quasi subrustico persequebatur atque imitabatur antiquitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 2:1)
Quem studebat imitari L. Afranius poeta, homo perargutus, in fabulis quidem etiam, ut scitis, disertus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 1:3)
Crassum hic volebat imitari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 3:5)
Fuit is omnino vir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis, antiquitatisque nostrae et in inventis rebus et in actis scriptorumque veterum litterate peritus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 1:4)
Me quidem admodum delectabat etiam Triari in illa aetate plena litteratae senectutis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:10)
Hic cum summa voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio quo modo discessu meo discessit a sese ceciditque, postea quam eos imitari coepit quos ipse perverterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:6)
'Atticos,' inquit, 'volo imitari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 3:3)
Quem igitur imitaris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 3:9)
quorum Charisius multarum orationum, quas scribebat aliis, cum cupere videretur imitari Lysiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 1:2)
Hos imitamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:6)
'Thucydidem,' inquit, 'imitamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:8)
imitari neque possim si velim, nec velim fortasse si possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:14)
'demosthenem igitur imitemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장1)
Quos enim ne e Graecis quidem quisquam imitari potest, his tu comparas hominem Tusculanum nondum suspicantem quale esset copiose et ornate dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 3:3)
Nam etsi tute melius existimare videris de ea, si quam nunc habemus, facultate, tamen adulescentes quid in Latinis potius imitaremur non habebamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION