라틴어 문장 검색

Hac condicione nati sumus, animalia obnoxia non paucioribus animi quam corporis morbis, non quidem obtusa nec tarda, sed acumine nostro male utentia, alter alteri vitiorum exempla.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 50:1)
Hoc eo magis in Alexandro laudo, quia nemo tam obnoxius irae fuit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 126:2)
Adeo ut quidam simplicitatis indicium iracundiam dicant et vulgo credatur facillimus quisque huic obnoxius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 26:2)
) nec bona fide liberatum me iis, quae timebam et oderam, nec rursus obnoxium ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 3:2)
Miles vigilias dividit, et nox immunis est ab expeditione redeuntium.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 151:7)
Haec dicet ille, cui sapientia contigit, quem animus vitiorum immunis increpare alios, non quia odit, sed in remedium iubet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 142:1)
numquid immunis fuit infantis aetas?
(세네카, Hercules Furens 3:7)
immune caelum est, dignus Alcide labor.
(세네카, Hercules Furens 14:2)
quid sub hoc mundo Hercules immune vinci liquit?
(세네카, Hercules Oetaeus 24:5)
mox inquietum, quod sequi cursu feras auderet acres, fluctibus tectos gravi extrahere pisces rete vel calamo levi decipere volucres crate vel * * tenere laqueo, premere subiectos iugo tauros feroces, vomere immunem prius sulcare terram, laesa quae fruges suas interius alte condidit sacro sinu.
(세네카, 옥타비아 6:11)
obtexit arces caelitum ac summas domos inferna facies, denegat fructum Ceres adulta, et altis flava cum spicis tremat, arente culmo sterilis emoritur seges, nec ulla pars immunis exitio vacat, sed omnis aetas pariter et sexus ruit, iuvenesque senibus iungit et gnatis patres funesta pestis, una fax thalamos cremat fletuque acerbo funera et questu carent, quin ipsa tanti pervicax clades mali siccavit oculos, quodque in extremis solet periere lacrimae:
(세네카, 오이디푸스 1:26)
pars illa diu vacat immunis, qua curvati litora ponti Sunion urget si quem tangit gloria silvae, vocat hunc Phlyus:
(세네카, 파이드라 1:8)
vindicat omnes natura, sibi nihil immune est, odiumque perit, cum iussit Amor:
(세네카, 파이드라 4:40)
omnis e saltu fera diffugit, omnis frigido exsanguis metu venator horret, solus immunis metu Hippolytus artis continet frenis equos pavidosque notae vocis hortatu ciet.
(세네카, 파이드라 15:24)
nihil aliud intercidet quam corpus fragilitatis caducae, morbis obnoxium, casibus expositum, proscriptionibus obiectum;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION