라틴어 문장 검색

Nam per plures iam annos Christianos aiebat nullas provincias novas aut territoria a Saracenis et Mahumatenis eripuisse, neque Christiani orbis terminos protulisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:3)
Alii autem ridebant ea verba quae rex apud comitia protulerat, nempe se minime dubitare quin bellum post principia se ipsum compensare posset, eum promisso suo stetisse dicentes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:20)
At Simoni Mountforto, Roberto Ratcliffo, et Guilielmo Daubenio immediate post sententiam in eos prolatam capita abscissa sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 12:6)
Fore enim ut cuivis liceret malitiam suam proferre, periculum vero vitare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:5)
Quemadmodum enim narrationem continebat laboriosam particularium de Perkini patre et matre, et avo et avia, et avunculis et cognatis per nomina et cognomina sua, et in quibus locus sursum deorsum erraverat, ita parum aut nihil proferebat de consiliis eius, aut de iis cum quibus consilia communicasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:13)
Etenim proceres Castiliae, qui regem Arragoniae tam recenter expulerant in favorem regis Philippi et sensa anima sui tam aperte protulerant, non poterant non habere pro suspecto et inviso regem Ferdinandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:10)
Qui autem et ipsi experiri et se scientiis addere earumque fines proferre statuerunt, nec illi a receptis prorsus desciscere ausi sunt, nec fontes rerum petere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:51)
sicut speculum inaequale rerum radios ex figura et sectione propria immutat, ita et mentem, cum a rebus per sensum patitur, in notionibus suis expediendis et comminiscendis haud optima fide rerum naturae suam naturam inserere et immiscere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 24:5)
At contra nobis constitutum est experiri, an revera potentiae et amplitudinis humanae firmiora fundamenta jacere ac fines in latius proferre possimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:2)
Quinetiam ubi non datur homini facultas operandi, sed tantum sciendi, ut in coelestibus (neque enim ceditur homini operari in coelestia, aut ea immutare aut transformare), tamen inquisitio facti ipsius sive veritatis rei, non minus quam cognitio causarum et consensuum, ad primaria illa et catholica axiomata de naturis simplicibus (veluti de natura rotationis spontaneae, attractionis sive virtutis magneticae, et aliorum complurium quae magis communia sunt quam ipsa coelestia) refertur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:3)
Atque primo omnium notandum est, quam parvus et exilis calor etiam ea corpora, quae caloris minime omnium sunt susceptiva, immutet tamen et nonnihil calefaciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 177:2)
Adeo facile et in omnibus transmittitur et excitatur calor, corpore nullo modo ad apparentiam immutato.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 177:4)
39. Post aerem, existimamus corpora esse maxime sensitiva caloris ea quae a frigore recenter immutata sint et compressa, qualia sunt nix et glacies;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:1)
Atque, ut verum dicamus, optime et prudentissime observatum est ab uno ex Patribus, profundae sapientiae viro, nec minus ingenue et sincere ab eodem prolatum et evulgatum, eos qui conscientias premi iisque vim inferri suadent sub illo dogmate, cupiditates suas subtexere illamque rem sua interesse putare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:11)
Etenim et ingenium acre et robur animi constans ad hoc requiritur, ut quis sciat quando verum proferendum sit atque id facere audeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION