라틴어 문장 검색

sic enim saepe illa discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장25)
Cum vero vetus quartana raro nisi vere solvatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod valetudinem impediat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장4)
Sed ipse in his somnum multa frictione quaesivit, cum et intentio febris somnum impediat et frictio non nisi in remissione eius utilis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장35)
quorundam discutiendae tristes cogitationes;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장52)
Territum genus insaniae est ex his longissimum, adeo ut vitam ipsam non impediat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장95)
Longus vero fieri potest eorum, quos aqua inter cutem male habet, nisi primis diebus discussus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장2)
at si malum inveteravit, non nisi magna mole discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장18)
neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장84)
deinde, si tantum non ali corpus apparet, causam eius attendere, et si cibi minus aliquis quam debet adsumpsit, adicere, sed paulatim, ne, si corpus insuetum subita multitudine oneraverit, concoctionem impediat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장22)
Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere alvum, tum, si febris est, eam victus genere discutere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장8)
Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique si ex vino vel cruditate origo est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장23)
si discussus ex toto dolor est, etiam ad vinum reverti, sed postea semper antequam quicquam aliud aquam bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장46)
si ne sic quidem discussum est, albo veratro vomitum movere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장8)
Si discussum his non est, utendum est cursu, frictione in eo, quod laesum est, leni et multa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장10)
spiritu retento currere, sed minime in pulvere, ac lectione uti vehementi, quae primo impedita tussi, post eam vincit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION