라틴어 문장 검색

Quin defunctorum quoque proelio ducum funera imperatoriis celebravit exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dedecus, si de gladiatore munerarius fuisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 9:1)
garamantide nympha et proprium potest esse et gentile:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1983)
sane 'Oniten' Donatus dicit aut gentile esse, aut patronymicon, ut nomen eius proprium sit 'Echionius'. sed hoc non procedit, quia neque patronymicon in 'tes' exit, neque 'Onytes' a qua gente veniat, usquam lectum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5144)
"Inde adeo per universa imperia, provincias, oppida videmus singulos sacrorum ritus gentiles habere et deos colere municipes, ut Eleusinios Cererem, Phrygas Matrem, Epidaurios Aesculapium, Chaldaeos Belum, Astarten Syros, Dianam Tauros, Gallos Mercurium, universa Romanos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:2)
Tuus etiam gentilis, Brute, M. Pennus facete agitavit in tribunatu C. Gracchum, paulum aetate antecedens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:2)
praeclarae mortes sunt imperatoriae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 126:6)
consilium illud imperatorium fuit, quod Graeci στρατήγημα appellant, sed eorum imperatorum qui patriae consulerent vitae non parcerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 15:4)
Iam M. Antoni in eis ipsis rostris, in quibus ille rem publicam constantissime consul defenderat quaeque censor imperatoriis manubiis ornarat, positum caput illud fuit, a quo erant multorum [civium] capita servata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 10:1)
progressus sum ad Inalpinos cum exercitu non tam nomen imperatorium captans quam cupiens militibus satis facere firmosque eos ad tuendas nostras res efficere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 4 1:1)
idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur, qui adulescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 3:1)
Gentiles sunt inter se qui eodem nomine sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:20)
fuit enim meo regnante gentili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 37:3)
itaque semper Africanus Socraticum Xenophontem in manibus habebat, cuius in primis laudabat illud, quod diceret eosdem labores non esse aeque gravis imperatori et militi, quod ipse honos laborem leviorem faceret imperatorium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 62:8)
sumunt gentiles arma professa manus, egreditur castris miles generosus ab isdem, e quis dux fieri quilibet aptus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권132)
Credebam vitiis aegram gentilibus urbem iam satis antiqui pepulisse pericula morbi nec quidquam restare mali, postquam medicina principis inmodicos sedarat in arce dolores, sed quoniam renovata lues turbare salutem temptat Romulidum, patris inploranda medella est, ne sinat antiquo Romam squalere veterno neve togas procerum fumoque et sanguine tingui.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권22)

SEARCH

MENU NAVIGATION