라틴어 문장 검색

tum vero eludi atque extrahi se putare, et patrum qui abessent non casu, non metu, sed impediendae rei causa abesse, et consules ipsos tergiversari, nec dubie ludibrio esse miserias suas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 252:1)
sed milites extrahi rem criminantes ut dictator, priusquam ipsi redirent in urbem magistratu abiret, inritaque, sicut ante consulis, promissa eius caderent, perpulere ut forte temere in adversos montes agmen erigeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 336:1)
huic actioni gratissimae plebi cum summa vi resisterent patres nec, quae una vis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio, auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine gravis certaminibus in annum extrahitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 619:1)
Quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 11:3)
famem quoque ex pestilentia morbo implicitis cultoribus agrorum timentes in Etruriam Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 263:2)
in quattuor deinde bella uno dilectu exercitus scriptos et pueros quoque ac senes extractos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 116:2)
simul extrahi rem ex eo anno viderunt, tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 295:1)
consulibusque morbo implicitis placuit per interregnum renovari auspicia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 358:1)
Maelium ab ore civium famem suis impensis propulsantem oppresses, sic M. Manlium mersam et obrutam fenore partem civitatis in libertatem ac lucem extrahentem proditum inimicis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 176:3)
et magna hominum pars eo ut legatio supplex Romam mitteretur inclinabat, ni privato, ut fit, periculo publicum implicitum esset auctoresque defectionis ab Romanis metu, ne soli crimini subiecti piacula irae Romanorum dederentur, avertissent colonias a consiliis pacis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 227:2)
nam cum ingentem Gallorum exercitum in agro Latino castra posuisse nuntiatum esset, Scipione gravi morbo implicito Gallicum bellum Popilio extra ordinem datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 230:1)
ceterum alterum consulem L. Furium, cui maior moles rerum imposita erat, morbo gravi implicitum fortuna bello subtraxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 408:1)
nam et pervastavit agros et populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem invitos extraxit, et ita proelio uno accidit Vestinorum res, haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra solum refugerent hostes, sed iam ne vallo quidem ac fossis freti dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se defensuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 411:2)
id ambigitur, belline gerendi causa creatus sit, an ut esset qui ludis Romanis, quia L. Plautius praetor gravi morbo forte implicitus erat, signum mittendis quadrigis daret functusque eo haud sane memorandi imperii ministerio se dictatura abdicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 568:2)
ita traducti sub iugum, et quod paene gravius erat, per hostium oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem aspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION