라틴어 문장 검색

' scilicet et non est lignis tamen insitus ignis, verum semina sunt ardoris multa, terendo quae cum confluxere, creant incendia silvis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:7)
quod si facta foret silvis abscondita flamma, non possent ullum tempus celarier ignes, conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:8)
Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:4)
glomerataque multa vaporis corpora, quae stomacho praebent incendia nostro, dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem, urere ne possit calor amplius aridus artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:7)
quod genus inter dum segetes stipulamque videmus accidere ex una scintilla incendia passim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 23:5)
Quod super est, ae[s at]que aurum ferrumque repertumst et simul argenti pondus plumbique potestas, ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat montibus in magnis, seu caelo fulmine misso, sive quod inter se bellum silvestre gerentes hostibus intulerant ignem formidinis ergo, sive quod inducti terrae bonitate volebant pandere agros pinguis et pascua reddere rura, sive feras interficere et ditescere praeda;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:1)
nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus terribili sonitu flamma crepitante crematur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:14)
'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:9)
Namque Albidium quendam, qui bona sua comedisset et novissime domum quae ei reliqua erat incendio perdidisset, propter viam fecisse dicebat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 4:5)
Et domus Herculei custos Pinaria sacri Quidam enim aram Maximam, cum vicino conflagraret incendio, liberatam a Pinariis ferunt, et ideo sacri custodem domum Pinariam dixisse Virgilium.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 12:2)
num incensa cremavit Troia viros?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 4:6)
O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, Qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa Stravi, scutorumque incendi victor acervos, Et regem hac Erimum dextra sub Tartara misi!
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 8:1)
num incensa cremavit Troia viros?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 60:2)
Nec, cum capta, capi nec, cum combusta, cremari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 60:5)
Nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus Terribili sonitu flamma crepitante crematur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION