라틴어 문장 검색

is crebris sermonibus temptaveritne Pisonem ad res novas an temptanti restiterit, incertum, quoniam secreto eorum nemo adfuit, et occiso Pisone plerique ad gratiam interfectoris inclinavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장2)
diremit consiliorum diversitatem adprobata Tutoris sententia Classicus, statimque exequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장16)
qua cogitatione bellum adversus patrem agitaverit an opes virisque adversus fratrem, in incerto fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 86장4)
dein iussi a C. Caesare effigiem eius in templo locare arma potius sumpsere, quem motum Caesaris mors diremit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장11)
ea loci forma, incertis vadis subdola et nobis adversa:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 14장6)
ambiguum proelium nox diremit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 20장6)
sic praevecti temptato levium telorum iactu dirimuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장9)
incertum metune iudicii, quod priuato parabatur, an quo maturius sociis inplorantibus subueniret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 18장 1:2)
diremit nuptias praetorii uiri, qui digressam a marito post biduum statim duxerat, quamuis sine probri suspicione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 43장 1:3)
nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 1:2)
nam cum possessor uillae nouus seu forte seu temptandi causa cubitum se eo contulisset, euenit ut post paucissimas noctis horas exturbatus inde subita ui et incerta paene semianimis cum strato simul ante fores inueniretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 6장 1:3)
M. Antoni[i] societatem semper dubiam et incertam reconciliationibusque uariis male focilatam abrupit tandem, et quo magis degenerasse eum a ciuili more approbaret, testamentum, quod is Romae etiam de Cleopatra liberis inter heredes nuncupatis reliquerat, aperiundum recitandumque pro contione curauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 1:1)
quin etiam quondam iuxta cubiculum eius lixa quidam ex Illyrico exercitu, ianitoribus deceptis, noctu deprehensus est cultro uenatorio cinctus, imposne mentis an simulata dementia incertum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 19장 2:2)
solebat et inaequalissimarum rerum sortes et auersas tabularum picturas in conuiuio uenditare incertoque casu spem mercantium uel frustrari uel explere, ita ut per singulos lectos licitatio fieret et seu iactura seu lucrum communicaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 75장 1:3)
perculsus ergo inopinata re diuque quid ageret incertus, tandem singulos circuit excusans factum etiam tenuissimo cuique et ignoto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION