라틴어 문장 검색

illud fulmen exiliat polo, quo, nisi fuisset genitus Alcides tibi, hydram cremasses:
(세네카, Hercules Oetaeus 13:11)
atque ecce, viso memet exiluit, furit, fert odia prae se:
(세네카, 메데아 7:40)
quae tigris aut quae saeva visceribus meis incurret ales?
(세네카, 오이디푸스 12:5)
nam toto obvius incurrit ore corniger ponti horridus.
(세네카, 파이드라 15:36)
hinc Romam liquido venientem tramite cernens exsiluit propere et blandis prior orsa loquellis
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 193)
") excusso populi iure atque senatus quod timui incurri;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 49)
quem fors fuat an incurrat an faciat, praeterit certe, coactus per cola subterranea deliquari, non ut fluctibus, sed ut piscibus pauperetur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 17:2)
Iohannes familiaris meus inextricabilem labyrinthum negotii multiplicis incurrit et donec suarum merita chartarum vel vestra scientia vel si qua est vestrae (si tamen est ulla) similis inspexerit, quid respuat, quid optet ignorat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Petronio suo salutem 1:1)
sed quoniam huiuscemodi votis spatia sunt longa interposita praepedimento, sedulo precor, ut consulentem de scrupulo incursae ambiguitatis expedias et, quia Simplicium, spectabilem virum, episcopum sibi flagitat populus Biturix ordinari, quid super tanto debeam negotio facere, decernas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 2:1)
et si quid asperum aut triste, non statim sese poetica teneritudo a vinculo incursi angoris elaqueat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 2:6)
mox igne genas et sanguine torquens nec socios nec castra videt, sed caecus et absens nunc superum magnos deprendit in aethere coetus, nunc sagas adfatur aves, nunc dura sororum licia, turiferas modo consulit anxius aras flammarumque apicem rapit et caligine sacra pascitur, exsiliunt crines rigidisque laborat vitta comis, nec colla loco nec in ordine gressus, tandem fessa tremens longis mugitibus ora solvit, et oppositum vox eluctata furorem est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권208)
ipsae pumiceis virides Nereides antris exsiliunt ultro:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis60)
Talia dicenti crudelis diva severos advertit vultus, inamoenum forte sedebat Coeyton iuxta, resolutaque vertice crines lambere sulpureas permiserat anguibus undas, ilicet igne Iovis lapsisque citatior astris tristibus exsiluit ripis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권24)
pulsat metus undique et undique frater, ac velut hiberno deprensus navita ponto, cui neque Temo piger neque amico sidere monstrat Luna vias, medio caeli pelagique tumultu stat rationis inops, iamiamque aut saxa malignis exspectat submersa vadis aut vertice acuto spumantes scopulos erectae incurrere prorae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권127)
sic alacres odio nullaque cupidine laudis accensi incurrunt, scrutatur et intima vultus unca manus penitusque oculis cedentibus intrat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권140)

SEARCH

MENU NAVIGATION