라틴어 문장 검색

Tum iudex repletus iracundia dixit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:15)
siquas fortasse fraternitati uestrae sacerdotum uel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta inuestigatione perquirite, et ita uos in ea, quae Deum offendunt, et ad iracundiam prouocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et uindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.9)
brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit, cum se Verginia et patriciam et pudicam in Patriciae Pudicitiae templum ingressam et uni nuptam ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 311:2)
deinde melius esse ratus et percunctari causam repentinae alienationis et purgare se, tempore apto quaesita simpliciter iracundiae causa auditaque pater Hamilcar inquit antioche, parvum admodum me, cum sacrificaret, altaribus admotum iureiurando adegit numquam amicum fore populi Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 209:1)
non hercle te provideram (quaeso, ne vitio vortas), ita iracundia obstitit oculis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 490)
Therapontigonvs Non ego nunc mediocri incedo iratus iracundia, sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 31)
quot illic blanditiae, quot illic iracundiae sunt, quot supplicia danda, di vostram fidem, hui, quid perierandum est etiam, praeter munera:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 13)
itaque nihil melius, quam quod est in consuetudine sermonis Latini, cum exisse ex potestate dicimus eos, qui ecfrenati feruntur aut libidine aut iracundia - quamquam ipsa iracundia libidinis est pars;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:5)
neque ego nunc hoc contendo, quod fortasse cum in omni natura tum iam in nostra aetate difficile est, mutare animum et si quid est penitus insitum moribus id subito evellere, sed te illud admoneo ut, si hoc plene vitare non potes, quod ante occupatur animus ab iracundia quam providere ratio potuit ne occuparetur, ut te ante compares cotidieque meditere resistendum esse iracundiae, cumque ea maxime animum moveat tum tibi esse diligentissime linguam continendam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 13장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION