라틴어 문장 검색

quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 35:4)
rectius enim appellabitur rex quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit, rectius magister populi - is enim est dictator - quam Sulla, qui trium pestiferorum vitiorum, luxuriae, avaritiae, crudelitatis, magister fuit, rectius dives quam Crassus, qui nisi eguisset, numquam Euphraten nulla belli causa transire voluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 97:3)
nihilne est in his rebus, quod dignum libero aut indignum esse ducamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 64:4)
quid est enim temeritate turpius aut quid tam temerarium tamque indignum sapientis gravitate atque constantia quam aut falsum sentire aut quod non satis explorate perceptum sit et cognitum sine ulla dubitatione defendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 1:3)
Cur igitur duo Scipiones fortissimos et optimos viros in Hispania Poenus oppressit, cur Maximus extulit filium consularem, cur Marcellum Annibal interemit, cur Paulum Cannae sustulerunt, cur Poenorum crudelitati Reguli corpus est praebitum, cur Africanum domestici parietes non texerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 81:2)
Rectum est autem etiam in illis contentionibus, quae cum inimicissimis fiunt, etiamsi nobis indigna audiamus, tamen gravitatem retinere, iracundiam pellere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 176:2)
cum autem dominatu unius omnia tenerentur neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, socios denique tuendae rei publicae, summos viros, amisissem, nec me angoribus dedidi, quibus essem confectus, nisi iis restitissem, nec rursum indignis homine docto voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 3:3)
Testis est Phalaris, cuius est praeter ceteros nobilitata crudelitas, qui non ex insidiis interiit, ut is, quem modo dixi, Alexander, non a paucis, ut hic noster, sed in quem universa Agrigentinorum multitude impetum fecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 33:1)
desitum est enim videri quicquam in socios iniquum, cum exstitisset in cives tanta crudelitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 36:3)
Multa praeterea commemorarem nefaria in socios, si hoc uno quicquam sol vidisset indignius, lure igitur plectimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 37:2)
quam quidem ante hanc confusionem temporum in possessione sua principes retinuerunt, nunc, ut honores, ut omnes dignitatis gradus, sic huius scientiae splendor deletus est, idque eo indignius, quod eo tempore hoc contigit, cum is esset, qui omnes superiores, quibus honore par esset, scientia facile vicisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:4)
est enim hominum naturae, quam sequi debemus, maxime inimica crudelitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 57:6)
"Eripite nos ex miseriis, eripite ex faucibus eorum, quorum crudelitas nostro sanguine non potest expleri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 225:2)
vim, fugam, lapidationem, crudelitatem tribuniciam in Caepionis gravi miserabilique casu in iudicium vocabas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 197:3)
ut C. Laelius, cum ei quidam malo genere natus diceret, indignum esse suis maioribus, "at hercule" inquit "tu tuis dignus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 286:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION