라틴어 문장 검색

at verba ex captu vulgi imponuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:3)
Etiam elementis (quae vocant) imponitur ad placitum decupla proportio excessus in raritate ad invicem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:5)
ad illum vero transcursum ad instantias remotas et heterogeneas, per quas axiomata tanquam igne probantur, tardus omnino intellectus est, et inhabilis, nisi hoc illi per duras leges et violentum imperium imponatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 96:4)
Verba autem plerunque ex captu vulgi induntur, atque per lineas vulgari intellectui maxime conspicuas res secant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:6)
Idola, quae per verba intellectui imponuntur, duorum generum sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 122:1)
sed ex fabulis theoriarum, et perversis legibus demonstrationum, plane indita et recepta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:2)
et innumera alia, pro arbitrio suo, naturae rerum imposuerit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:6)
Si vero unus aut alter fortasse judicii libertate uti sustinuerit, is sibi soli hanc operam imponere possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:3)
Nemo adhuc tanta mentis constantia et rigore inventus est, ut decreverit et sibi imposuerit theorias et notiones communes penitus abolere, et intellectum abrasum et aequum ad particularia de integro applicare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 232:1)
posteriori, inventio in omni generatione et motu latentis processus, continuati ab efficiente manifesto et materia manifesta usque ad Formam inditam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 4:5)
quia complures naturae separationi imputantur et attribuuntur, ac si prius substitissent in composito, quas revera ignis et calor et alii modi apertionum de novo indunt et superinducunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:10)
adeo ut in coemeteriis, ubi quotidie fiunt sepulturae, terra calorem quendam occultum colligat, qui cadaver aliquod recenter impositum consumit longe citius quam terra pura.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:5)
Necesse est enim ut forma rei sit quippiam, quod per hujusmodi migrationem indatur, aut contra per hujusmodi migrationem tollatur et destruatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:7)
ut necessario poni debeat forma rei esse aliquid quod per actum illum migrationis inditur aut destruitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 324:3)
Necesse est ut tactus magnetis vel ex se indat ferro verticitatem ad septentriones et austrum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION