라틴어 문장 검색

Veruntamen aequum est, ut ab hominibus impetremus (in tanta praesertim doctrinarum et scientiarum restauratione) ut qui de hisce nostris aliquid, sive ex sensu proprio, sive ex authoritatum turba, sive ex demonstrationum formis (quae nunc tanquam leges quaedam judicialis invaluerunt), statuere aut existimare velit, ne id in transitu et velut aliud agendo facere se posse speret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:3)
At turba longe maxima nihil ex hoc sapit, sed meritoria plane est et professoria;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:5)
Verum si admoveatur ferrum, ita ut tangat ferrum in magnete armato, tunc magnes armatus longe majus pondus ferri sustinet quam magnes simplex et inermis, propter similitudinem substantiae ferri versus ferrum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:8)
Imo status ille popularis multo pacatior est atque minus factionibus et turbis obnoxius ubi non sunt stirpes nobilium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:7)
Certissimum est tot esse pro turbis vota quot sunt hominum res attritae et decoctae fortunae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 10:6)
Hoc ipsum multis utile bellum certum est indicium status ad commotiones et turbas dispositi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:2)
Hoc enim si desit, magis trepidare solet in aulis principum cum turbae primo erumpunt quam par esset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 24:3)
Itaque atheismus turbas in rebuspublicis raro ciet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:10)
Caveant autem homines, ne obdormiscant circa turbarum materias primas et inchoamenta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 3:4)
Unde factum ut tempora eius difficultatibus et turbis plena essent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 9:5)
Turba enim non est societas dicenda, et facies hominum nihilo plus sunt quam in porticibus picturae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:7)
At postquam limites suos coepissent proferre et latius dominari quam ut stirps Spartanorum turbam exterorum imperio commode coercere posset, potentia eorum corruit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:9)
Me sed, ad omne fere cui cor sit inutile vere, Turba canum uillae, properans uenator et ille Non modicum terrent, dum sic utrique pererrent".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:12)
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
(불가타 성경, 에스테르기, 5장11)
Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudae et venit Ierusalem cum turba magna;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION