라틴어 문장 검색

Itaque et ingenia natura fortia iracundiam ferunt nihilque tenue et exile capiunt ignea et fervida, sed imperfectus illis vigor est ut omnibus, quae sine arte ipsius tantum naturae bono exsurgunt, sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini apta erant, audaciae temeritatique consuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 81:1)
calcar ait esse virtutis, hac erepta inermem animum et ad conatus magnos pigrum inertemque fieri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 15:4)
generoso repulsa iram exprimet, languido inertique tristitiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 45:4)
At volgus animosa miratur et audaces in honore sunt, placidi pro inertibus habentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 233:2)
Nec ille sine actione contemplatus nec hic sine contemplatione agit, nec ille tertius, de quo male existimare consensimus, voluptatem inertem probat, sed eam, quam ratione efficit firmam sibi ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 41:3)
Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet ;
(세네카, De Providentia, book 1 42:3)
Languida ingenia et in somnum itura aut in vigiliam somno simillimam inertibus nectuntur elementis ;
(세네카, De Providentia, book 1 62:5)
" Humilis et inertis est tuta sectari;
(세네카, De Providentia, book 1 64:11)
Cogendae in artum res sunt, ut tela in vanum cadant, ideoque exilia interim calamitatesque in remedium cessere et levioribus incommodis graviora sanata sunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:2)
voluptas enim illa ad parvum et exile revocatur et, quam nos virtuti legem dicimus, eam ille dicit voluptati :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 64:2)
Et exilis corpore aut amisso oculo valebit, malet tamen sibi esse corporis robur, et hoc ita, ut sciat esse aliud in se valentius.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 112:2)
Si tamquam inertem abdicasti, nauigauit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.18)
Reum habemus in proelio inertem, in fuga audacem, turpem non minus patrocinio quam crimine.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.18)
Vrbis regens opulenta Thebanae loca et omne quicquid uberi cingit solo obliqua Phocis, quicquid Ismenos rigat, quicquid Cithaeron vertice excelso videt, [et bina findens Isthmos exilis freta] non vetera patriae iura possideo domus ignavus heres;
(세네카, Hercules Furens 5:1)
palus inertis foeda Cocyti iacet;
(세네카, Hercules Furens 10:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION