라틴어 문장 검색

Nox ubi consumpta est (aurora rubescere prima coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:10)
Monstris exterrita coniunx, territus est Athamas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:5)
Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, oris Cerberei spumas et virus Echidnae erroresque vagos caecaeque oblivia mentis et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem, omnia trita simul;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:13)
Nuda manu feriens exclamat pectora coniunx "Cadme, mane, teque, infelix, his exue monstris!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 57:4)
inpositus iam caelo est alter, at alter viperei referens spolium memorabile monstri aera carpebat tenerum stridentibus alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 62:5)
Virga recens bibulaque etiamnum viva medulla vim rapuit monstri tactuque induruit huius percepitque novum ramis et fronde rigorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 73:5)
Remove tua monstra tuaeque saxificos vultus, quaecumque ea, tolle Medusae, tolle, precor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 19:6)
Sed nec ope armorum, nec, quam male ceperat, arce torva colubriferi superavit lumina monstri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 22:3)
Mirantem flentemque et tangere monstra parantem fugit anum latebramque petit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 44:9)
Viderat ex alto tanti miracula monstri Liber, et admonitus iuvenes nutricibus annos posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 18:1)
Certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten, qui meus est orbis, tantum contingere monstrum."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 9:8)
Creverat opprobrium generis, foedumque patebat matris adulterium monstri novitate biformis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 16:1)
Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum tertia sors annis domuit repetita novenis, utque ope virginea nullis iterata priorum ianua difficilis filo est inventa relecto, protinus Aegides rapta Minoide Diam vela dedit comitemque suam crudelis in illo litore destituit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 17:1)
Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes implesset monstri, si non miracula nuper Iphide mutata Crete propiora tulisset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 56:1)
Ne non tamen omnia Crete monstra ferat, taurum dilexit filia Solis, femina nempe marem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION