라틴어 문장 검색

laetitia autem et libido in bonorum opinione versantur, cum libido ad id, quod videtur bonum, inlecta et inflammata rapiatur, laetitia ut adepta iam aliquid concupitum ecferatur et gestiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 12:1)
quem ad modum igitur temperantia sedat adpetitiones et efficit, ut eae rectae rationi pareant, conservatque considerata iudicia mentis, sic huic inimica intemperantia omnem animi statum inflammat conturbat incitat, itaque et aegritudines et metus et reliquae perturbationes omnes gignuntur ex ea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 22:2)
idem inflammant adpetitione nimia, quam tum cupiditatem tum libidinem dicimus, inpotentiam quandam animi a temperantia et moderatione plurimum dissidentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:5)
de Africano quidem, quia notior est nobis propter recentem memoriam, vel iurare possum non illum iracundia tum inflammatum fuisse, cum in acie M. Alliennium Paelignum scuto protexerit gladiumque hosti in pectus infixerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:1)
Et ut turpes sunt, qui ecferunt se laetitia tum cum fruuntur Veneriis voluptatibus, sic flagitiosi, qui eas inflammato animo concupiscunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 68:2)
illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:5)
dein puncta A, B ad invicem accendant & coeant;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 24:3)
Interea huic negotio Propositio sequens Lumen accendere potest.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 54:4)
Hic graves alius mero obtruncat et continuat in mortem ultimam somnos, ab aris alius accendit faces contraque Troas invocat Troiae sacra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:32)
Accenditur audacia mea iratior Lichas, indignaturque quod ego relicta mea causa tantum pro alio clamo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:6)
Nam quod servum te et humilem fateris, accendis desiderium aestuantis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:6)
Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae ostentatione traductus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:8)
Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus, Tandemque invenit ubi lucernam accenderet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus respondet garrulo.2)
Lucernam fur accendit ex ara Iovis Ipsumque compilavit ad lumen suum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.1)
Itaque hodie nec lucernam de flamma deum Nec de lucerna fas est accendi sacrum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION