라틴어 문장 검색

nam saepe in colli tondentes pabula laeta lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes invitant herbae gemmantes rore recenti, et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 8:5)
at mater viridis saltus orbata peragrans novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, omnia convisens oculis loca, si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra revisit ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, nec tenerae salices atque herbae rore vigentes fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum subitamque avertere curam, nec vitulorum aliae species per pabula laeta derivare queunt animum curaque levare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:10)
nam quae cumque supra rorem salis edita pars est remorum, recta est, et recta superne guberna;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:8)
ideo per rara foramina terrae partibus erumpens primus se sustulit aether ignifer et multos secum levis abstulit ignis, non alia longe ratione ac saepe videmus, aurea cum primum gemmantis rore per herbas matutina rubent radiati lumina solis exhalantque lacus nebulam fluviique perennes ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:4)
Idem ter socios pura circumtulit unda, Spargens rore levi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 8:2)
Tunc regina adridens fialam poposcit, cui aceti nonnihil acris infudit atque illuc unionem demptum ex aure altera festinabunda demisit, eumque mature dissolutum, uti natura est eius lapidis, absorbuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 17:1)
Hyrcanaeque admorunt ubera tigres quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem nutricis ingenium et natura lactis tenet, quae infusa tenero et mixta parentum semini adhuc recenti ex hac gemina concretione unam indolem configurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 15:3)
— Spargit rara ungula rores Sanguineos, mixtaque cruor calcatur arena.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 1:2)
Tantum valuit pulchritudo narrandi, ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, conniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem frementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 6:1)
Nec tenerae salices atque herbae rore virentes Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis Oblectare animum subitamque avertere curam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:4)
Profuit inserto latices infundere cornu Lenaeos:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 12:2)
Nam sicut in praecipiti stantem vel levis tactus inpellit, ita vino vel infusum vel aspersum parvus quoque dolor incitat in furorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 4:1)
Illa vero scommata directa laetitia eum in quem dicuntur infundunt, si virum fortem vitupere quasi salutis suae prodigum et pro aliis mori volentem, aut si obieceris liberali quod res suas profundat minus sibi quam aliis consulendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:1)
infusus vino fit similis insano, opinor, quia crassitudo cibi uno in loco permanens expectat administrationem digestionis, et tunc demum membris sensim confectus inlabitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 14:2)
Postremo si in his quae sumimus varietatem noxiam putas, cur potionum remedia quae per os humanis visceribus infunditis ex tam contrariis ac sibi repugnantibus mixta conponitis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION