라틴어 문장 검색

alter inhaesuro similis iam iamque tenere sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:5)
Illa premit, commissaque corpore toto sicut inhaerebat, pugnes licet, inprobe dixit, non tamen effugies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:19)
Nam quae praecipue fuerat pia, "persequar" inquit "in freta reginam" saltumque datura moveri haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 52:1)
Quae si tibi magna videntur, ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 3:11)
scopulis nomen Scironis inhaeret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:11)
Interea Minos Lelegeia litora vastat praetemptatque sui vires Mavortis in urbe Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro inter honoratos medioque in vertice canos crinis inhaerebat, magni fiducia regni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 4:1)
saxo sonus eius inhaesit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:2)
in nullam lumina partem gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 86:13)
quarto excutit amplexus adductaque bracchia solvit, inpulsumque manu (certum est mihi vera fateri) protinus avertit tergoque onerosus inhaesit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:15)
Sed enim revocatus ab acri caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper, donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae marmore mutavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 47:4)
adfixa est cum fronte manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 40:6)
Ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi, incubuit moriensque suum conplexa maritum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 43:2)
Decidit in terram, non concipientibus auras infirmis pennis, et qua levis haeserat alae, corporis adfixi pressa est gravitate sagitta perque latus summum iugulo est exacta sinistro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:17)
tum vero coniunx umeris abeuntis inhaerens miscuit haec lacrimis tristia verba meis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 338)
Nec tantum Clario est Lyde dilecta poetae, nec tantum Coo Bittis amata suo est, pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres, digna minus misero, non meliore viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 61)

SEARCH

MENU NAVIGATION