라틴어 문장 검색

sententiae quoque ipsae, quas solas petunt, magis eminent, cum omnia circa illas sordida et abiecta sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 179:1)
erit autem narratio aperta atque dilucida, si fuerit primum exposita verbis propriis et significantibus et non sordidis quidem, non tamen exquisitis et ab usu remotis, tum distincta rebus, personis, temporibus, locis, causis, ipsa etiam pronuntiatione in hoc accommodata, ut iudex quae dicentur quam facillime accipiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 125:1)
animi natura, etenim avaritia, iracundia, misericordia, crudelitas, severitas aliaque his similia adferunt frequenter fidem aut detrahunt, sicut victus luxuriosus an frugi an sordidus, quaeritur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 120:3)
sic et pro sordido parcum, pro maledico liberum dicere licebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 314:2)
nam et obscena vitabimus et sordida et humilia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 40:3)
Et honesta quidem turpibus potiora semper nec sordidis unquam in oratione erudita locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 81:3)
An, cum dicet in Pisonem Cicero, cum tibi tota cognatio serraco advehatur, incidisse videtur in sordidum nomen, non eo contemptum hominis, destructum volebat, auxisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 85:3)
proinde quaedam hebes, sordida, ieiuna, tristis, ingrata, vilis oratio est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 111:6)
sunt etiam quaedam et humiles translationes, ut id de quo modo dixi, saxea est verruca, et sordidae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 233:2)
nam et humilibus interim et vulgaribus est opus, et quae nitidiore in parte videntur sordida, ubi res poscit, proprie dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 10:4)
Sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti coquum quam vilicum habeo.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장70)
grabatus ille verus sit et sagum et panis durus ac sordidus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 7:2)
Observa te itaque, numquid vestis tua domusque dissentiant, numquid in te liberalis sis, in tuos sordidus, numquid cenes frugaliter, aedifices luxuriose.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 3:1)
Magna esse haec existimas, quae relicturus es, et cum proposuisti tibi illam securitatem, ad quam transiturus es, retinet te huius vitae, a qua recessurus es, fulgor tamquam in sordida et obscura casurum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 1:7)
alioqui sordido se et contumelioso labore non conteret nec in negotiis erit negotii causa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION