라틴어 문장 검색

Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi -- ii utrique ad urbem imperatores erant, impediti, ne triumpharent, calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat --, sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum iisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum conpararent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장4)
Postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장72)
nisi forte quem inhonesta et perniciosa libido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 3장4)
Homines sceleratissimi, cruentis manibus, immani auaritia, nocentissimi et idem superbissimi, quibus fides decus pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장23)
Id ea gratia facilius proniusque fuit, quod Bocchus initio huiusce belli legatos Romam miserat foedus et amicitiam petitum, quam rem opportunissimam incepto bello pauci impediuerant caeci auaritia, quis omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장4)
Pereunt aliquando innocentes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 15:7)
Inhonesta est omnis trepidatio et sollicitudo, in ullo actu pigritia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:8)
Ignorantia rerum innocentes erant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 46:2)
Invadit temperantissimos morbus, validissimos phthisis, innocentissimos poena, secretissimos tumultus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:8)
Adicimus rationali inrationale, honesto inhonestum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 6:5)
Quaedam remedia aliis partibus corporis salutaria velut foeda et indecora adhiberi aliis nequeunt, et quod aliubi prodesset sine damno verecundiae, id fit inhonestum loco vulneris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 29:1)
Si vera sunt ista, abstinuisse animalibus innocentia est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 20:2)
Admirati sumus ingentem virum, quem non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli tenacem, quod difficillimum est, in bello innocentem, qui aliquod esse crederet etiam in hostes nefas, qui in summa paupertate, quam sibi decus fecerat, non aliter refugit divitias quam venenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 6:4)
quem paenitet peccasse paene est innocens.
(세네카, 아가멤논 5:18)
innocens sum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION