라틴어 문장 검색

Nam cum omnes homines ad custodiam eius natura restrinxerit, nos contra multum ac diu pensitatus amor liberalitatis communibus avaritiae vinculis eximebat, tantoque laudabilior munificentia nostra fore videbatur, quod ad illam non impetu quodam, sed consilio trahebamur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 9:1)
Tenet se trans Tiberim in hortis, in quibus latissimum solum porticibus immensis, ripam statuis suis occupavit, ut est in summa avaritia sumptuosus, in summa infamia gloriosus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 5:1)
Interim fruor voluptate, cum alii divinum me, alii meis rapinis meae avaritiae occursum per ludum ac iocum dictitant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 10:2)
Quem enim infirmum aut avaritia aut libido sollicitat?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 1:2)
ego iussus a legato consulari rationes alarum et cohortium excutere, ut magnam quorundam foedamque avaritiam, neglegentiam parem, ita huius summam integritatem, sollicitam diligentiam inveni.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 2:3)
Sunt ingenio simili qui quod huic donant auferunt illi, famamque liberalitatis avaritia petunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 2:2)
Nobis proposuit ut a consumptione ad continentiam transiremus, ab avaritia ad liberalitatem, a profusione ad communicandi facultatem, in ascesi quadam, quae “significat discere dare, e non tantum recusare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 13:2)
A metu, ab avaritia, a servitute est liberatio”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 13:4)
Quocirca iniustitia invicta non est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 95:7)
Cogitatio, quae fortioris arbitrium roborat, infinitas inaequalitates, iniustitias et violentiam apud maiorem hominum partem iuvit, cum opes qui primus advenerit arripiat aut is qui plus polleat:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 104:3)
Omnia quae eas depravant, effectus secum ferunt nocivos, sicut libertatis amissionem, iniustitiam et violentiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:5)
Hoc modo nova additur iniustitia sub ambitus curandi specie.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 221:3)
Si quidem perperam intellecta principia nonnumquam effecerunt ut comprobaremus naturae abusum vel arbitrarium hominis in creatum dominatum, vel bella, iniustitiam et violentiam, sicut credentes agnoscere debemus tali modo sapientiae thesauro nobis custodiendo nos infideles fuisse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 255:4)
exemplum dat vita hominum, quo cetera peccent, vita hominum, cui quidquid agit vesania et error suppeditant, ut bella fremant, ut fluxa voluptas diffluat, inpuro fervescat ut igne libido, sorbeat ut cumulos nummorum faucibus amplis gurges avaritiae, finis quam nullus habendi temperat aggestis addentem vota talentis, auri namque fames parto fit maior ab auro.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 175)
fertur Avaritia gremio praecincta capaci, quidquid Luxus edax pretiosum liquerat, unca corripuisse manu, pulchra in ludibria vasto ore inhians aurique legens fragmenta caduci inter harenarum cumulos.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1121)

SEARCH

MENU NAVIGATION