라틴어 문장 검색

Haec quoque res etiam naturam dedicat eius, quam tenui constet textura quamque loco se contineat parvo, si possit conglomerari, quod simul atque hominem leti secura quies est indepta atque animi natura animaeque recessit, nil ibi libatum de toto corpore cernas ad speciem, nihil ad pondus:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:12)
cur non ut plenus vitae conviva recedis aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:6)
numquid ibi horribile apparet, num triste videtur quicquam, non omni somno securius exstat?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:25)
nam bene qui didicere deos securum agere aevom, si tamen interea mirantur qua ratione quaeque geri possint, praesertim rebus in illis quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, rursus in antiquas referuntur religiones et dominos acris adsciscunt, omnia posse quos miseri credunt, ignari quid queat esse, quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 2:8)
] nam bene qui didicere deos securum agere aevom, si tamen interea mirantur qua ratione quaeque geri possint, praesertim rebus in illis quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, rursus in antiquas referuntur religionis et dominos acris adsciscunt, omnia posse quos miseri credunt, ignari quid queat esse, quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:5)
Erat enim amarulenta dicacitate et lingua proterve mordaci, procax ac securus offensarum quas sine delectu cari vel non amici in se passim verbis odia serentibus provocabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:2)
Quod si fideliter faceret, discedebat inlaesus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 21:2)
At secura quies, et nescia fallere vita, Dives opum variarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:6)
41. Omnes mercatores habeant salvum et securum exire de Anglia, et venire in Angliam, et morari, et ire per Angliam, tam per terram quam per aquam, ad emendum et vendendum, sine omnibus malis toltis, per antiquas et rectas consuetudines, preterquam in tempore gwerre, et si sint de terra contra nos gwerrina;
(Magna Carta 43:1)
tum, torta levis si lancea Mauri Haereat, aut latum subeant venabula pectus, Per ferrum, tanti securus vulneris, exit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:33)
Vos quoque, qui fortes animas, belloque peremtas Laudibus in longum vates dimittitis aevum, Plurima securi fudistis carmina, Bardi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:31)
Cum pressus ab hoste Clauditur externis miles Romanus in oris, Effugit exiguo nocturne pericula vallo, Et subitus rapti munimine cespitis agger Praebet securos intra tentoria somnos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:63)
Intrepidus tanti sedit securus ab alto Spectator sceleris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:94)
Invenit insomni volventem publica cura Fata virum casusque Urbis, cunctisque timentem, Securumque sui;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:3)
Sed quo fata trahunt, virtus secura sequetur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION