라틴어 문장 검색

non ille repexam caesariem regum, non candida virginis ornat colla nec insigni splendet per cingula morsu;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete3)
Quodsi nobilitas cunctis exordia pandit laudibus atque omnes redeunt in semina causae, quis venerabilior sanguis, quae maior origo quam regalis erit?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae15)
per fasces numerantur avi semperque renata nobilitate virent, et prolem fata sequuntur continuum simili servantia lege tenorem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:8)
sic nobis Scythicus famuletur Araxes, sic Rhenus per utrumque latus, Medisque subactis nostra Semiramiae timeant insignia turres;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:78)
"Quis vero insignem toto sub principe curam respuat?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:80)
evadere neutri dedecus aut mixtis licuit procumbere telis amissa specie, raptis insignibus ambo in vultus rediere suos manibusque revinctis oblati gladiis summittunt colla paratis et vitam veniamque rogant.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:40)
sufficeret sublime genus luxuque fluentem deside nobilitas posset te sola tueri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:121)
omnis nobilitas, omnis tua sacra frequentat Thybridis et Latii suboles;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:344)
cunctaque praecipiti stipantur saecula cursu insignem visura nurum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:172)
terret nimium vulgata locorum nobilitas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:61)
Concordia, Virtus cumque Fide Pietas alta cervice vagantur insignemque canunt nostra de plebe triumphum.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:23)
insignemque habitum Latii mutare coactae maerent captivae pellito iudice leges.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:39)
His dictis omnes una fremuere manipli quantum non Italo percussa Ceraunia fluctu, quantum non madidis elisa tonitrua Cauris, secernique negant ereptaque proelia poscunt, insignemque ducem populus defendit uterque et sibi quisque trahit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:129)
illa manus, quae sceptra sibi gestanda parabat, cuius se totiens summisit ad oscula supplex nobilitas, inhumata diu miseroque revulsa corpore feralem quaestum post fata reposcit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:265)
sic oculis placitum tuis insignior auctis collibus et nota maior se Roma videndam obtulit.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:225)

SEARCH

MENU NAVIGATION