라틴어 문장 검색

inito honore primus omnium instituit, ut tam senatus quam populi diurna acta confierent et publicarentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 1:1)
Ianuariis instituisset, eum toto anno conseruaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 21장 1:3)
Functus consulatu Gaio Memmio Lucioque Domitio praetoribus de superioris anni actis referentibus cognitionem senatui detulit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 23장 1:1)
qua fiducia ad legiones, quas a re publica acceperat, alias priuato sumptu addidit, unam etiam ex Transalpinis conscriptam, uocabulo quoque Gallico - Alauda enim appellabatur - , quam disciplina cultuque Romano institutam et ornatam postea uniuersam ciuitate donauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 24장 2:1)
Gnaeus Pompeius ita dictitabat, quod neque opera consummare, quae instituerat, neque populi expectationem, quam de aduentu suo fecerat, priuatis opibus explere posset, turbare omnia ac permiscere uoluisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 30장 2:3)
ac ne qui noui coetus recensionis causa moueri quandoque possent, instituit, quotannis in demortuorum locum ex iis, qui recensi non essent, subsortitio a praetore fieret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 3:2)
peregrinarum mercium portoria instituit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 43장 1:4)
sed nouissimo testamento tres instituit heredes sororum nepotes, Gaium Octauium ex dodrante, et Lucium Pinarium et Quintum Pedium ex quadrante reliquo[s];
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 83장 2:1)
lectum pro rostris in forum magistratus et honoribus functi detulerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 3:1)
et C. procreauit, a quibus duplex Octauiorum familia defluxit condicione diuersa, siquidem Gnaeus et deinceps ab eo reliqui omnes functi sunt honoribus summis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 2:2)
Balbus, paterna stirpe Aricinus, multis in familia senatoriis imaginibus, a matre Magnum Pompeium artissimo contingebat gradu functusque honore praeturae inter uigintiuiros agrum Campanum plebi Iulia lege diuisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 4장 1:3)
priore Antonius fugisse eum scribit ac sine paludamento equoque post biduum demum apparuisse, sequenti satis constat non modo ducis, sed etiam militis functum munere atque in media dimicatione, aquilifero legionis suae grauiter saucio, aquilam umeris subisse diuque portasse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 4:1)
In re militari et commutauit multa et instituit atque etiam ad antiquum morem nonnulla reuocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 24장 1:1)
Spatium urbis in regiones uicosque diuisit instituitque, ut illas annui magistratus sortito tuerentur, hos magistri e plebe cuiusque uiciniae lecti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 30장 1:1)
Compitales Lares ornari bis anno instituit uernis floribus et aestiuis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION