라틴어 문장 검색

His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus student, nihil his committendum existimavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 5장1)
Rationem pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장3)
At Sugambri, ex eo tempore quo pons institui coeptus est fuga comparata, hortantibus iis quos ex Tencteris atque Usipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant suaque omnia exportaverant seque in solitudinem ac silvas abdiderant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 18장4)
At Indutiomarus equitatum peditatumque cogere, eisque qui per aetatem in armis esse non poterant in silvam Arduennam abditis, quae ingenti magnitudine per medios fines Treverorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 3장4)
Labieno scribit, ut quam plurimas posset eis legionibus, quae sunt apud eum, naves instituat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 11장4)
His deductis, quod et captivorum magnum numerum habebat, et nonnullae tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitum reportare instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 23장2)
Interim, dum de condicionibus inter se agunt longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, paulatim circumventus interficitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 37장2)
Quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt noctu comparantur; multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres contabulantur, pinnae loricaeque ex cratibus attexuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 40장6)
Institutas turres, testudines munitionesque hostium admiratur; legione producta cognoscit non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 52장2)
Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum exspectans per Marcum Silanum, Gaium Antistium Reginum, Titum Sextium legatos dilectum habere instituit;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 1장1)
Concilio Galliae primo vere, ut instituerat, indicto, cum reliqui praeter Senones, Carnutes Treverosque venissent, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, ut omnia postponere videretur, concilium Lutetiam Parisiorum transfert.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 3장4)
His constitutis rebus paulum supra eum locum quo ante exercitum traduxerat facere pontem instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 9장3)
Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 21장1)
Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvulis labori ac duritiae student. Qui diutissime impuberes permanserunt,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 21장3)
Agriculturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 22장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION