라틴어 문장 검색

cubicula plurifariam disposita tabellis ac sigillis lasciuissimarum picturarum et figurarum adornauit librisque Elephantidis instruxit, ne cui in opera edenda exemplar impe[t]ratae schemae deesset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 43장 2:1)
ac ne quod non manubiarum genus experiretur, lupanar in Palatio constituit, districtisque et instructis pro loci dignitate compluribus cellis, in quibus matronae ingenuique starent, misit circum fora et basilicas nomenculatores ad inuitandos ad libidinem iuuenes senesque;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 41장 1:2)
Olympiae simulacrum Iouis, quod dissolui transferrique Romam placuerat, tantum cachinnum repente edidit, ut machinis labefactis opifices diffugerint;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 1:2)
In praeparanda expeditione primam curam habuit deligendi uehicula portandis scaenicis organis concubinasque, quas secum educeret, tondendi ad uirilem modum et securibus peltisque Amazonicis instruendi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 44장 1:1)
dein diuolsa sentibus paenula traiectos surculos rasit, atque ita quadripes per angustias effossae cauernae receptus in proximam cellam decubuit super lectum modica culcita, uetere pallio strato, instructum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 4:1)
Offensarum inimicitiarumque minime memor executorue Vitelli[i] hostis sui filiam splendidissime maritauit, dotauit etiam et instruxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 14장 1:1)
Itaque corpora milites curare iussit ac deinde tertia vigilia instructos et armatos esse:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 24:1)
Igitur bello decreto per muros turresque tormenta disponunt, arma iunioribus dividunt, opifices, quorum copia urbs abundabat, in officinas distribuunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 15:1)
Sic instructas quadriremes ad urbem agebant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 18:2)
Hoc modo instructo exercitu ac perarmato Babylone copias movit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 7:1)
Instructo igitur milite et conposito agmine antecedebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 12:3)
itaque ad satietatem quoque copia commeatuum instructus quadriduo in eodem loco substitit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 18:2)
Hoc modo instructi X stadia procedunt iussique subsistere armati hostem expectabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 14:3)
"instructam aciem hostis admovit, tuus miles adhuc inermis expectat imperium."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 25:4)
Nam et aciem peritissime instruxit et promptissime ipse pugnavit et magno consilio iacturam sarcinarum inpedimentorumque contempsit, cum in ipsa acie summae rei videret esse discrimen, dubioque adhuc pugnae eventu pro victore se gessit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION