라틴어 문장 검색

qui praeter minime populare ministerium, agro adsignando sociis quem populus Romanus suum iudicasset cum plebem offendissent, ne primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam dederant, vexationes ad populum iam die dicta ab tribunis, remanendo in colonia, quam testem integritatis iustitiaeque habebant, vitavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 125:1)
dum haec in Hispania geruntur, Marcellus captis Syracusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque quibus abundabant Syracusae, Romam devexit, hostium quidem illa spolia et parta belli iure;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 594:1)
spectatae deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique haud secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 699:1)
saporemque meliorem ex tubulis esse cotidianus potest indicare victus, quod omnes, et structas cum habeant vasorum argenteorum mensas, tamen propter saporis integritatem fictilibus utuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장52)
Habito tractatu de amore Dei et dilectione ipsius, tractandtum est deamore et dilectione proximi, que illi coheret et sine qua Dei amor haberinon potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 1:2)
Tractatu habito de amore et dilectione proximi, nunc videndum est deamore et dilectione aliarum rerum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 1:2)
cum ipsum hominem, opus et imaginem dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate deiecerit, universam substantiam eius pariter cum ipso integritati institutam pariter cum ipso in perversitatem demutavit adversus institutorem, ut, quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum deo faceret et suam dominationem collocaret.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 4:1)
Premisso tractatu de amore et dilectione rerum corporalium et temporalium,videndum est de amore et dilectione rerum incorporalium, que corde, animoet mente conprehenduntur, nec manibus corporis tangi possunt, nec eciamocculis corporeis videri.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 1:2)
Sed in primis de amore et dilectione rerum corparalium tractaturi, et temporaliumtractabimus, postea de amore et dilectione rerum corporalium tractaturi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 1:6)
[0476C] Quoniam similia dissimilium aspersione, et similium sociali habitudine gratulantur, in te velut in speculo Naturae radiante similitudine inveniendo me alteram, nodo dilectionis praecordialis astringor, aut in tuo profectu proficiens, aut in tuo defectu aequa lance deficiens, quare circularis debet esse dilectio, ut tu talione dilectionis respondeas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:5)
Infirmus enim erat et ideo tibi, quae in communi proposito fortior videbaris, non erat praesumptione turbandus sed dilectione portandus, quia, etiamsi ad ipsas elemosynas largius faciendas forte pigrius movebatur, posset et ista condiscere, si tuis inopinatis non feriretur expensis, sed expectatis invitaretur obsequiis, ut etiam hoc quod temere sola fecisti, multo consultius dilectione concordi multoque ordinatius et honestius ambo faceretis, nec blasphemarentur servi dei, si tamen hoc fuerunt qui marito absente atque nesciente ab ignota muliere et aliena uxore tanta sumpserunt, et laudaretur deus in operibus vestris, quorum esset tam fida societas, ut a vobis communiter teneretur non solum summa castitas verum etiam gloriosa paupertas.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION