라틴어 문장 검색

si ergo talis fuit forma voluntatis divinae quod ab aeterno voluit producere mundum in hora, ut tu dicis, ergo fuisset Deo impossibile prius mundum produxisse quod videtur inconveniens, cum Deus sit agens per libertatem voluntatis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 34:3)
aliter enim essent figmentum intellectus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 41:3)
ergo, cum non possit esse duratio maior quam sit duratio aeterna, sequeretur quod virtus maior non faceret maiorem durationem quam virtus minor, quod est impossibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 70:2)
Omne illud cuius factio dependet ex materia, si materia non sit, ipsum [esse] impossibile est;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 74:1)
si ergo omnis factio dependet a materia, et nulla ex sola potentia agentis principii, et praeter totum ens quod est citra primum principium non erat materia aliqua, sequitur quod totum ens, quod est primum principium, esset impossibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 74:3)
factum est ergo aliquid quod est impossibile esset fieri.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 74:4)
Sicut enim Deus aeterno intellectu potest nova intelligere, licet illa respectu sui non sint nova, sic aeterna voluntate potest nova agere.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 78:3)
Ex his ergo apparet quod philosophum dicere aliquid esse possibile vel impossibile, hoc est illud:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:1)
dicere esse possibile vel impossibile per rationes investigabiles ab homine.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:2)
Nec credas quod philosophus qui vitam suam posuit in studio sapientiae, contradixit veritati fidei catholicae in aliquo, sed magis studeas, quia modicum habes intellectum respectu philosophorum qui fuerunt et sunt sapientes mundi, ut possis intelligere sermones eorum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:3)
Sermo enim magistri intelligendus est ad melius, nec valet quod dicunt quidam maligni ponentes studium suum ad hoc quod possint invenire rationes repugnantes in aliquo veritati christianae fidei, quod tamen procul dubio est impossibile.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:4)
Optima autem virtus hominis ratio et intellectus est;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:6)
Ergo summum bonum quod est homini possibile debetur sibi secundum intellectum.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:8)
tantum enim sunt dediti sensibus quod non quaerunt quod est bonum ipsius intellectus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:10)
” Divinum autem in homine vocat intellectum;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION