라틴어 문장 검색

Et reddit causam, dicens 'quod intellectus in tantum profundat se in ipsum desiderium suum', quod est Deus, 'quod memoria se non potest'. 78.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:2)
Ecce, postquam humanam rationem intellectus ascensione transierat, quid extra se ageretur non recordabatur. 80.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:6)
Multa namque per intellectum videmus quibus signa vocalia desunt;
(단테 알리기에리, Epistolae 123:4)
quod satis Plato insinuat in suis libris per assumptionem metaphorismorum, multa enim per lumen intellectuale vidit que sermone proprio nequivit exprimere.
(단테 알리기에리, Epistolae 123:5)
sed esse apprehensivum per intellectum possibilem:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:20)
unde solet dici quod intellectus speculativus extensione fit practicus, cuius finis est agere atque facere. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:30)
intellectu, scilicet, vigentes aliis naturaliter principari.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:34)
Satis igitur declaratum est quod proprium opus humani generis totaliter accepti est actuare semper totam potentiam intellectus possibilis, per prius ad speculandum et secondario propter hoc ad operandum per suam extensionem. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 4:2)
Si enim consideremus unum hominem, hoc in eo contingere videbimus, quia, cum omnes vires eius ordinentur ad felicitatem, vis ipsa intellectualis est regulatrix et rectrix omnium aliarum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:8)
Propter quod sciendum quod principium primum nostre libertatis est libertas arbitrii, quam multi habent in ore, in intellectu vero pauci.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:4)
Et hinc etiam patere potest quod substantie intellectuales, quarum sunt inmutabiles voluntates, necnon anime separate bene hinc abeuntes, libertatem arbitrii ob inmutabilitatem voluntatis non amictunt, sed perfectissime atque potissime hoc retinent. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:16)
rationibus irrefragabilibus intellectum superiorem non curas, nec experientie vultu inferiorem, sed nec affectum dulcedine divine suasionis, cum per tubam Sancti Spiritus tibi effletur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:11)
quod nemo, quantumcunque moralibus et intellectualibus virtutibus et secundum habitum et secundum operationem perfectus, absque fide salvari potest, dato quod nunquam aliquid de Cristo audiverit. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:14)
Nam ad primam per phylosophica documenta venimus, dummodo illa sequamur secundum virtutes morales et intellectuales operando;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:17)
Cum igitur angeli ad pandendas gloriosas eorum conceptiones habeant promptissimam atque ineffabilem sufficientiam intellectus, qua vel alter alteri totaliter innotescit per se, vel saltim per illud fulgentissimum Speculum in quo cuncti representantur pulcerrimi atque avidissimi speculantur, nullo signo locutionis indiguisse videntur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION