라틴어 문장 검색

C. Claudius, qui perosus decemvirorum scelera et ante omnes fratris filii superbiae infestus Regillum, antiquam in patriam, se contulerat, is magno iam natu, cum ad pericula eius deprecanda redisset cuius vitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque ne Claudiae genti inustam maculam vellent ut carcere et vinculis viderentur digni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 641:1)
vivet semper in pectoribus illorum quidquid istuc praesens necessitas inusserit, nec eos ante multiplices poenas expetitas a vobis quiescere sinet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 41:1)
Reate saxum ingens visum volitare, sol rubere solito magis sanguineoque similis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 100:2)
ipse trium prae se iuvenum validorum scutis oppositis - ingens enim iam vis omnis generis telorum e inuris volabat - ad urbem succedit, hortatur, imperat quae in rem sunt, quodque ad accendendos militum animos intererat, testis spectatorque virtutis atque ignaviae cuiusque adest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 631:1)
sanguine quae vero non rubet, arte rubet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 41:1)
Ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima, mane rubet, terraque, rubet cum conditur ima, candidus in summo est, melior natura quod illic aetheris est terraeque procul contagia fugit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 19:3)
mixta rubent ubi lilia multa Alba rosa aut ubi multa alba lilia permixta rubent rosa, id est rosae coniunctione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 681)
Candor erat qualem praefert Latonia Luna, et color in niueo corpore purpureus, ut iuueni primum uirgo deducta marito inficitur teneras ore rubente genas, et cum contexunt amarantis alba puellae lilia et autumno candida mala rubent.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 413)

SEARCH

MENU NAVIGATION