라틴어 문장 검색

Technologia finem imposuit plurimis malis qui hominem affligebant et coërcebant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:6)
his sumptis licet insolens potestas pravum iudicet inrogetque mortem, inpasti licet inruant leones, nos semper Dominum Patrem fatentes in te, Christe Deus, loquemur unum, constanterque tuam crucem feremus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum38)
at si condoluit temptatum frigore corpus aut alius casus lecto te adflixit, habes qui adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:13)
adsit regula, peccatis quae poenas inroget aequas, ne scutica dignum horribili sectere flagello.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:16)
videlicet, ut corpora infantium nec casus, quo in terram totiens deferuntur, tam graviter adfligit nec illa per manus et genua reptatio nec post breve tempus continui lusus et totius diei discursus, quia pondus illis abest nec sese ipsi gravant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 411:2)
ego vel hoc uno malo sic eram adflictus, ut me iam nulla fortuna posset efficere felicem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 6:1)
quia, sive plura sunt de quibus quaeritur, facilior erit in ceteris fides, sive unum, mitior solet poena irrogari verecundiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 237:2)
cui tamen non plus irrogandum est quam quod somno supererit, haud deerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 188:2)
deinde ubi unae atque alterae scalae comminutae, qui supersteterant afflicti sunt, ceteri, quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars uulneribus confecti abeunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장13)
Ii postquam murum arietibus feriri resque suas afflictas vident, aurum atque argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam comportant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장10)
equi atque viri afflicti, ac multi uulneribus acceptis neque fugere posse neque quietem pati, niti modo ac statim concidere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장17)
Vide quanto acrior sit ad occupanda pericula virtus quam crudelitas ad inroganda:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 5:7)
Vulnerari enim et subiecto igne tabescere et adversa valetudine adfligi contra naturam est, sed inter ista servare animum infatigabilem secundum naturam est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 38:5)
Si fugacissimis bonis credidit, cito deseritur et, ut non deseratur, adfligitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 18:4)
Non adfligitur sapiens liberorum amissione, non amicorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION