라틴어 문장 검색

per tota novem cui iugera corpus Porrigitur, rostroque inmanis vultur obunco Inmortale iecur tondens fecundaque poenis Viscera rimaturque epulis habitatque sub alto Pectore nec fibris requies datur ulla renatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 14:2)
Venderet excultos colles cum praeco facetus Atque suburbani iugera pulchra soli, 'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse Vendere:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXV1)
Hoc nemus aeterno cinerum sacravit honori Faenius et culti iugera pulchra soli.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVI1)
Oppigneravit modo modo ad Cladi mensam Vix octo nummis anulum, unde cenaret.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LVII2)
Iuli iugera pauca Martialis Hortis Hesperidum beatiora Longo Ianiculi iugo recumbunt:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV1)
Vos nunc omnia parva qui putatis, Centeno gelidum ligone Tibur Vel Praeneste domate pendulamque Uni dedite Setiam colono, Dum me iudice praeferantur istis Iuli iugera pauca Martialis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV9)
Quod nutantia fronte perticata Gestat pondera Masclion superbus, Aut grandis Ninus omnibus lacertis Septem quod pueros levat vel octo, Res non difficilis mihi videtur, Uno cum digito vel hoc vel illo Portet Stella meus decem puellas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XII1)
Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae Canaque sulphureis nympha natatur aquis, Me Nomentani confirmant otia ruris Et casa iugeribus non onerosa suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIII1)
Vicini, moneo, sanctum celebrate Priapum Et bis septenis parcite iugeribus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII5)
Vix puto triginta nummorum tota fuisse Munera, quae grandes octo tulere Syri.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIII5)
Octo Syris suffulta datur lectica puellae, Nudum sandapilae pondus amicus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, II6)
Octo vides patulo pendere nomismata rostro Alitis?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXI4)
'dabo' dic 'tibi milia centum Et dabo Setini iugera culta soli;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIX4)
Silius haec magni celebrat monimenta Maronis, Iugera facundi qui Ciceronis habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLVIII1)
Iugera mercatus prope busta latentis agelli Et male compactae culmina fulta casae, Deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, lites Parvaque, sed tritae praemia certa togae.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION