라틴어 문장 검색

Quarta dehinc orta die, dux et universi principes exercitus Dei a tentoriis egressi in virtute magna, praesidium quod decreverant, in vertice praedicti montis ante pontem et portam urbis congerie lapidum et bitumine fragilis luti aedificantes, tutissimo vallo munierunt, comitis Reymundi custodiam in ea constituentes cum quingentis viris militaris audaciae et industriae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 132:5)
Civitatem vero Rohas, moenibus et murali aedificio munitissimam, fertilitate quidem famosissimam, obtinent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:21)
A magistra autem arce Darsiani, quae huic portae proxima erat, Turci exsurgentes audito [0491C] tumultu, lapidum jactu Gallos abegerunt, sociosque eorum qui immissi erant minime ad portam pervenire, ut hanc aperirent, passi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 42:6)
Dum sic mane, meridie et vespere a montanis et valle exsilientes, Christianos impeterent, Boemundus et Reymundus ira moti, sine dilatione vallo immenso, quod dicitur fossatum, montanis et civitati deorsum interposito et praesidio quodam murali aedificio desuper firmato, tutelam suis sic fieri constituerunt, ne subito a montanis adversarii erumpentes, peregrinos milites, incaute [0496C] per urbis spatia vagantes, armis et sagittis invadendo detruncarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:6)
Dolentes et turbati principes de interitu fratris et commilitonis viri clarissimi, atque reluctatione inclusorum Sarracenorum, disposuerunt montes sub fundamento murorum castri arte sua cavare, ut sic fundamento cum moenibus et muris corruente, gentiles, qui in his vel arce consisterent, simul obruti lapidum tectorumque ruina perirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:10)
Illic plurimos acervos lapidum repererunt, inter quos infinita manus debilis et pauperis vulgi dum fessa quiesceret et accubaret, a serpentibus, quos vocant Tarenta, quidam percussi, interierunt tumore, et prae intolerabili siti inaudita inflatione membris [0534B] eorum turgentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:2)
Didicit etiam populus Christianus ab incolis, quatenus lapides ad invicem assiduis ictibus manu quaterent, vel in clypeis crebra percussione sonitum facerent:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:11)
Multi ex fidelibus sauciati, et lapidibus quassati attritique sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 2:2)
Verum ex consilio majorum instrumenta trium mangenarum ordinata eriguntur, quarum priori assultu et impetu Christiani Sarracenos cives a muris et moenibus arcentes absterrerent et muralia repentino jactu, silicis quoque tactu, perstringere [0542D] valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 18:3)
Ad hanc denique nimiam contritionem ab intus et extra, a machina, quae altitudine hastae fraxineae urbem et moenia superabat, viri et milites silices immanissimos contorquebant ad laedendos muros, et absterrendos cives defensione moenium, universos per urbem circumvagos in sagittis et lapide percutientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 24:5)
Alii vero in latere urbis supra montem Sion, una machina comitis Reymundi milites contorquebant lapides et jacula, laedentes muros et per moenia assistentes, huicque machinae comitis frustra nocere quaerentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 24:6)
Cives autem et milites regis Babyloniae videntes [0545B] sic legationem regis dissipatam, et audacius Christianos urbem expugnare, et quia hinc et hinc machinae nimium urbi infestae adversarentur, apposuerunt et ipsi instrumenta quatuordecim mangenarum erigere, quarum virtute et impetu assidue in machinas lapides jactarentur, quorum crebris ictibus attonitae quassarentur ac perirent, et in eis positi una earum ruina periclitarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:1)
Unde quia tot creberrimos lapidum ictus sustinere non poterant, et machinae protectio defecerat, procul a moenibus machina reducta est, nec ultra inventus, qui hanc iterato ascenderet, ac cives impugnando lacesseret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:5)
sed, Deo protegente, licet crebro ictu tacta et quassata ruinam minaretur, integra permansit et intacta, vimineisque cratibus protecta, miros impetus lapidum molliter exceptos fortiter tolerabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:7)
Jam vero juxta muros abducta machina, et quinque mangenis ab illa spatiosum recessum non invenientibus, lapis intortus et in impetu emissus, nimium vicinam transvolat machinam aut interdum volatu suo deficiens, juxta muros cadens, Sarracenos opprimebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 34:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION