라틴어 문장 검색

Utcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime expositus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:3)
| Ut traduceres annos primo florentes vigore senectaeque ultimae mihi lassitudinem imponeres?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:18)
Non labra diduxerunt, non moverunt manum, non denique assurrexerunt saltem lassitudine sedendi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 2:2)
ut de vomitu in Antonium Cicero, In coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 162:2)
obiecturus Antonio Cicero merum et vomitum, tu, inquit, istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 170:1)
nam crudum quidem aut saturum aut aut modo vomitu, quae cavenda quidam monent, declamare neminem, qui sit mentis compos, puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 174:3)
non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed omnia luxu antecapere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장9)
Sed ubi Numidas quietos neque colli degredi animaduertit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existimans hostis crebro impetu et transuersis proeliis iter suum remoraturos et, quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장1)
ira atque praedae spes amplius quam lassitudo posse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장4)
Saepe videmur taedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis paenitentia secessisse, tamen in illa latebra, in quam nos timor ac lassitudo coniecit, interdum recrudescit ambitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 9:3)
Turpissimum autem est in homine prudente remedium maeroris lassitudo maerendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 12:4)
Itaque alius vomitu levat stomachum, alius frequenti cibo fulcit, alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 7:2)
Quemadmodum in corporibus insidentis languoris signa praecurrunt, quaedam enim segnitia enervis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 33:1)
Tamquam ne avide cibos adpetant, ut lassitudinem vitent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 22:3)
aeque invitis ingesta visceribus per os reddunt et vinum omne vomitu remetiuntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION