라틴어 문장 검색

At pater arcano residens Ismenos in antro, unde aurae nubesque bibunt atque imbrifer arcus pascitur et Tyrios melior venit annus in agros, ut lamenta procul, quamquam obstrepit ipse, novos-que accepit natae gemitus, levat aspera musco colla gravemque gelu crinem, ceciditque soluta pinus adulta manu dimissaque volvitur urna.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권190)
adgnoscunt colles notamque tremiscit silva deam, saevis ubi quondam exserta sagittis fecundam lasso Nioben consumpserat arcu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권303)
cadit agmine longo Cyllenes populus Tegeesque habitator opacae, Aepytiique duces Telphusiacaeque phalanges, ipsum autem et lassa fidit prosternere dextra, nec servat vires:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권366)
"cum vero umentibus alis incubuit piceaque haud umquam densior umbra castra subit, errare oculi resolutaque colla, et medio adfatu verba imperfecta relinqui, mox et fulgentes clipeos et saeva remittunt pila manu, lassique cadunt in pectora voltus, et iam cuncta silent:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권54)
Iam sordent terrena viro taedetque profundae caedis, et exhaustis olim Graiumque suisque missilibus lassa respexit in aethera dextra, ardua mox torvo metitur culmina visu, innumerosque gradus, gemina latus arbore clusos, aerium sibi portat iter, longeque timendus multifidam quercum flagranti lumine vibrat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권382)
"in Thebas, his iam decet ignibus uti, hinc renovare faces lassamque accendere quercum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권430)
restabat lassa nefando vita duci summusque cruor, poterantque parumper stare gradus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권297)
Lassa crudelitas non est vocanda clementia.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M2)
tum, quamquam fama prius, qua incerta in maius vero ferri solent, praecepta res erat, tamen ex propinquo visa montium altitudo nivesque caelo prope immixtae, tecta informia imposita rupibus, pecora iumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu foediora, terrorem renovarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 327:1)
ad hoc praeusti artus, nive rigentes nervi, membra torpida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 415:2)
contra ieiuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu torpebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 587:2)
finis insequendi hostes Poenis flumen Trebia fuit, et ita torpentes gelu in castra rediere ut vix laetitiam victoriae sentirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 597:1)
Lassus sum hercle, navi ut vectus huc sum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1187)
ille opere foris faciendo lassus noctu advenit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 224)
ita me miserum restitando retinendoque lassum reddiderunt:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 23)

SEARCH

MENU NAVIGATION