라틴어 문장 검색

fulget aureus scyphus nec aere defit expolita pelvis, est et olla fictilis gravisque et ampla argentea est parapsis, sunt eburna quaepiam, nonnulla quercu sunt cavata et ulmo.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus6)
"iam si sub aris ad sigillorum pedes iaceatis infra sectilem quercum siti quid esse vobis aestimem proiectius?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.154)
Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus, incumbens arae atque umbra complexa Penatis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 21:3)
Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos vittis et sacra redimitus tempora lauro, occurrit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 5:7)
tremere omnia visa repente, liminaque laurusque dei, totusque moveri mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:2)
"Troiugena, interpres divom, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis, et volucrum linguas et praepetis omina pennae, fare age - namque omnem cursum mihi prospera dixit religio, et cuncti suaserunt numine divi Italiam petere et terras temptare repostas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 16:3)
quales cum vertice celso aeriae quercus, aut coniferae cyparissi constiterunt, silva alta Iovis, lucusve Dianae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:3)
Ac, velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc eruere inter se certant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 18:4)
Tum satus Anchisa, cunctis ex more vocatis, victorem magna praeconis voce Cloanthum declarat viridique advelat tempora lauro, muneraque in naves ternos optare iuvencos, vinaque et argenti magnum dat ferre talentum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:1)
" Sic fatus cingit viridanti tempora lauro, et primum ante omnes victorem appellat Acesten.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:12)
Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam vescentis, laetumque choro paeana canentis inter odoratum lauri nemus, unde superne plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:10)
Quantas ostentant, aspice, vires, atque umbrata gerunt civili tempora quercu!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:5)
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis, sacra comam multosque metu servata per annos, quam pater inventam, primas cum conderet arces, ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:8)
Vocat agmina Tyrrhus, quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis scindebat, rapta spirans immane securi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:14)
Dixit et amplexus nati Cytherea petivit, arma sub adversa posuit radiantia quercu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION