라틴어 문장 검색

Haec eius initiamenta sunt, per quae non municipale sacrum, sed ingens deorum omnium templum, mundus ipse reseratur, cuius vera simulacra verasque facies cernendas mentibus protulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:3)
Antiqui medici nesciebant dare cibum saepius et vino fulcire venas cadentes, nesciebant sanguinem mittere et diutinam aegrotationem balneo sudoribusque laxare, nesciebant crurum vinculo brachiorumque latentem vim et in medio sedentem ad extrema revocare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 22:1)
Quo plus recipit animus, hoc se magis laxat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 2:7)
tuque, o magni gnata Tonantis, incluta Pallas, quae Dardanias cuspide turres saepe petisti, te permixto matrona minor maiorque choro colit et reserat veniente dea templa sacerdos:
(세네카, 아가멤논 7:11)
nunc levat in auras altior solito caput graditurque celsa, nunc reluctantis parat reserare fauces, verba nunc clauso male custodit ore maenaa impatiens dei.
(세네카, 아가멤논 13:3)
reserate paulum terga nigrantis poli, levis ut Mycenas turba prospiciat Phrygum.
(세네카, 아가멤논 13:28)
Beneficium est donata possessio, cuius fertilitas laxare possit annonam, beneficium est unus in fame panis ;
(세네카, 행복론, Liber III 36:2)
nobis voluptas est dare beneficia vel laboriosa, dum aliorum labores levent, vel periculosa, dum alios periculis extrahant, vel rationes nostras adgravatura, dum aliorum necessitates et angustias laxent.
(세네카, 행복론, Liber IV 61:1)
" Deinde per clostrum, qua se commissura laxaverat, quattuor denarios in tabernam inseruit ac misit poenas a se exigens improbae cupiditatis, ne alieno adsuesceret.
(세네카, 행복론, Liber VII 112:11)
numquam tamen corpora vestra laxabitis.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 68:9)
Numquid ille, cuius navigium multam undique laxatis compagibus aquam trahit, nautis ipsique navigio irascitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 55:1)
modica enim voluptas laxat animos et temperat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 104:3)
possunt et dura molliri et an- gusta laxari et gravia scite ferentis minus premere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 93:6)
Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat animum curis publicis fatigatum, et Scipio triumphale illud ac militare corpus movebat ad numeros, non molliter se infringens, ut nune mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 148:2)
post multa virtus opera laxari solet.
(세네카, Hercules Furens 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION