라틴어 문장 검색

ut maris igitur tranquillitas intellegitur nulla ne minima quidem aura fluctus commovente, sic animi quietus et placatus status cernitur, cum perturbatio nulla est, qua moveri queat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:9)
Melius equidem adferre nihil possum, sed a te impetrarim lubenter, ut, nisi molestum sit, quoniam te nulla vincula impediunt ullius certae disciplinae libasque ex omnibus, quodcumque te maxime specie veritatis movet, - quod paulo ante Peripateticos veteremque Academiam hortari videbare, ut sine retractatione libere dicere auderent sapientis esse semper beatissimos, id velim audire, quem ad modum his putes consentaneum esse id dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 82:5)
at bona pars procerum tacita libabit acerra;
(페르시우스, 풍자, satire 22)
Servavit nos tamen atriensis, qui interventu suo et canem placavit et nos trementes extraxit in siccum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:12)
aggrediuntur nos furentes nautae cum funibus temptantque vilissimo sanguine tutelam placare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:9)
Tanta erat placandi cura, ut timerem, ne latus meum frater convelleret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:21)
Tu qui, nasute, scripta destringis mea Et hoc iocorum legere fastidis genus, Parva libellum sustine patientia, Severitatem frontis dum placo tuae Et in cothurnis prodit Aesopus novis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.1)
Si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse, Reice libatos illius ore cibos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 422)
Cum te deficient poscendi munera causae, Natalem libo testificare tuum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 877)
At nuper bis flava Chlide, ter candida Pitho, Ter Libas officio continuata meo est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 712)
paelicibus quotiens placavit numina caesis, atque ait, exta tenens 'ite, placete meo!'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:215)
quid, quasi natali cum poscit munera libo, et, quotiens opus est, nascitur illa, sibi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:287)
et quemcumque cibum digitis libaverit illa, tu pete, dumque petis, sit tibi tacta manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:403)
placatur donis Iuppiter ipse datis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 136:4)
spectentur tergo, quis sua terga placent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 160:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION